Description
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Accedentibus quoque in SS. Francisci, & Antonii Confessoris, Sanctæque Claræ Virginis, & S. Pancratii Martyris festiv. & eorum octavis ad Ecclesiam FF. Albanen.1 Ord. Minorum per consimiles litteras, datas tamen XV. Kalendas Martii, Pont. anno 4. eadem tribuitur Indulgentia. ex Vat. Reg. epist. 752. n. 13. anni 4.
-
Anno 1292. die 15. Febr.
-
1292
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°DCVI., pp.-321
-
Albanen.: Episcop. Civitas, Italis Albano 6. vel circa mill. e Vellitris in occasum. Minorum hic Conventus in prima sui fundatione excitatus fuisse fertur in proquinqui montis cacumine a Nobili Sabella Familia tunc illius Civitatis Domina; cum enim ex ea duo extitissent Summi Pontifices, nempe Honorius III. & Honorius IV. quorum primus Ordinis nostri Regulam confirmavit, nil mirum ab altero ipsorum ad propriam Civitatem evocatos fuisse Minores; ita & Rodulphius, qui tamen labitur, illum Custodiæ Romanæ attribuendo, cum apud ceteros Ordinis Scriptores Maritimam Custodiam spectet. Conjicimus autem Minorum Ecclesiam postmodum Cathedralis loco fuisse ex Cl. Felice Netino in lib. de Templo & Cœnob. SS. Bonif. & Alex. in append. LIX. ubi tradit Fr. .... Guardianum S. Pancratii de Albano interfuisse consecrationi quinque Altarium Ecclesiæ Monasterii Monialium S. Mariæ Rotundæ Ord. S. Aug. ejusd. Civit. die 8. Septembr. factæ a F. Nicolao Episcopo Tortibulensi, qui eo usus fuit ad plurimas ejusdem Ecclesiæ ostendendas sacras Reliquias, & mox advertit Cathedralem nunc Ecclesiam S. Pancratii nomine vocari. Demum an. 1560. Jo. Card. Moronius Albanen. Ep. aliam nostris concessit Ecclesiam, cui titulus S. Maria Gratiarum, ipsius Loci, & Ecclesiæ possessionem accipiente Fr. Augustino Righini de Ferraria tunc Ordinis Generali Procuratore, ut patet ex actis Andreæ Gerardi Notarii publ. sub die 2. Augusti anni præfat. Vide Theulum lib. 6. cap. 8. Appar. Minor.
1
Informations
Document
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154919 (bullarium-franciscanum-3006), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154919 (mise à jour : 26/01/2021).