« bullarium-franciscanum-2994 »


Description

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Eodem modo, ac die visitantibus pariter in præcipuis B. M. Virginis, SS. Francisci, Antonii, & Claræ festivitatibus, ac eorum octavis Ecclesias eorumdem Fratrum Ord. Minorum de Fano1 & de Saltaria2 ejusdem Fanen. Diœc. de Monte Formisino3 Ariminen. Diœces. 4 & de Scotaneto5 Pisauren. Diœc. 6 similis Indulgentia conceditur. ex Reg. Vat. ep. 696. n. 6. & 7. & 14. & epist. 730. num. 1. anni 4.

  •  
    Anno 1292. die 26. Januarii.

  •  
    1292


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°DXCIV., pp.316-317

  •  
    De Fano: de quibus Civitate, & Conventu pluries egimus in præcedentibus tomis.

    1
  •  
    De Saltaria: Oppido 10. mill. e Fano in occasum, extra quod ex communi traditione arctum Locum obtinuit S. Parens, qui postea S. Franciscus de Rovereto nuncupatus fuit, decursu verò temporis Malatestarum Principes Ecclesiam, & Conventum construxerunt, sed quo anno incompertum. Vadd. ad hunc an. n. 27.

    2
  •  
    De Monte Formisino: Ab Oppido Mondaini vix unico mill. & 10. vel circa e Pisauro in occasum extat hic Conventus usque nunc pro nostris, de quo nos supra in 2. to. fol. 174. (c) & Vaddingus ad hunc an. n. 23. & 1399. n. 20. Malatesta Guastafamilia communiter appellatus Pandulphi Malatestæ Pisauren. & Arimin. Principis filius die 15. Augusti anni 1364. per acta Cœnolini quondam Cœnolis Notarii Arimin. suum ultimum condidit testamentum, quo mandavit Cœnobium hoc in integrum compensari in omnibus & singulis damnis ex obsidione Castri Mondaini ipsi illatis. Hoc testamentum originaliter servatur apud Monachos Olivetanos Ariminenses dictos de Sculca teste Clementino Hist. Arimin. p. 2. lib. 6. pag. 66. & 67.

    3
  •  
    Ariminen. Diœc.: superiùs non semel memoratæ.

    4
  •  
    De Scotaneto: Inter Montem Baroccium, & Montem Janum Fanen. Diœcesis Oppida est Mons Scotanetus, in cujus nemoroso jugo ad Ædiculam B. M. Virgini Sacram Incolarum beneficentiâ admissi fuerunt Minores circa tempora Seraphici Patris, mox autem constructo Conventu, ex majori propinquitate, Montis Barocii nomen sumpsit; & de eo Vadd. ad hunc an. n. 31. Ad Observantes tandem devenit teste Gonzaga Conv. 47. Prov. Marchiæ Ancon.

    5
  •  
    Pisauren. Diœc.: cujus neminimus in 3. to. fol. 258. (d).

    6

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154907 (bullarium-franciscanum-2994), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154907 (mise à jour : 26/01/2021).