Description
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Eodem modo, ac die Indulgentia tribuitur accedentibus orationis ergo ad Ecclesias prædictorum Fratrum Ordinis Minorum Cæsenaten.1 Foro Sempronien.2 de Corinaldo3 Senogallien. Diœcesis 4 de Victoria5, & de Monte Avium6 Fanen. Diœcesis 7 pro singulis tantùm B. M. Virginis, & SS. Francisci Antonii, & Claræ festivitatibus, & eorum Octavis, sed respective ad Cæsenatensem adde Festum S. Crucis, & annivers. diem Dedicat. ipsius Eccl. ex Reg. Vat. ep. 696. n. 8. & seqq. anni 4.
-
Anno 1292. die 23. Januarii.
-
1292
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°DXCI., pp.315-316
-
Cæsenatensium: in 2. to. fol. 190. & 191. memoratorum no. (d).
1 -
Foro Sempronien.: de hac Civitate locuti sumus in dicto 2. to. fol. 273. (d) Minoritici autem Conventus primordia adhuc nos latent.
2 -
De Corinaldo: Oppido e Senogallia 10. mill. in Occasum: Conventus verò usque nunc ignotæ fundationis a Conventualibus ad Observantes translatus est sub Pio V. sed jubente Sixto V. ipsis redditus est unà cum suis bonis mobilibus, & stabilibus per ipsius diploma die 5. Septemb. 1587. datum, quod incipit Decet Romanum Pontificem &c. ejusque exemplar authenticum in ejusmet Conventus Archivo servatur. Adhuc a nostris colitur in Prov. Marchiæ Anconitanæ, & Cust. Fanensi. De eo Vadd. ad hunc an. n. 33. & 1399. n. 20.
3 -
Senogallien. Diœc.: meminimus aliàs.
4 -
De Victoria: ab Oppido Fractarum mill. pass. & 7. circiter mill. e Foro Sempronio Seraphicus Pater illac pertranseundo Draconem quemdam totam regionem illam vexantem occidisse fertur, eaque de causa Incolas, ut ipse, vel sui Fratres inibi hospitarentur efflagitavisse, exindeque Cœnobium istud ortum duxisse testantur eadem sæpefati Archivj Romani S. Cong. Ep. & Reg. scripta, quorum tamen auctores ignoramus; atque præterea auctoritatem illorum nec infirmare, neque tueri temere præsumimus. Præterea perhibent in ipsius Draconis victoriæ memoriam S. Victoriæ Virgini & Martyri Templum fuisse dicatum, quod adhuc extat apud nostros in Prov. & Cust. prædictis; Ipsius Ecclesiæ meminit Vaddingus ad an. 1287. num. 21.
5 -
De Monte Avium: in cit. Prov. & Cust. e Corinaldo 7. mill. in occasum, de quo Vadd. ad an. 1215. n. 27. ubi ait in Monte Silneso & Hermo Minoriticam hanc domum operâ S. Patris eo anno incœptam fuisse, ubi mox Montis Avium aliis Mondavium Oppidum constructum fuit.
6 -
Fanen. Diœc.: ut in 3. to. fol. 324. (k).
7
Informations
Document
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154904 (bullarium-franciscanum-2991), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154904 (mise à jour : 26/01/2021).