Description
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Datur ei facultas absolvendi a censuris Ecclesiast. ac dispensandi ab irregularitate fautores Petri Aragonii, & adhærentes. ex Reg. Vat. epist. 736. an. 4. apud Vaddingum ad hunc ann. n. 67. Regesti Pont.
-
Anno 1292. die 17. Januarii.
-
1292
-
NICOLAUS &c.
Venerabili Fratri Gentilia Archiepiscopo Reginen. Administratori Episcopatus Alifani Salutem, & Apostolicam Ben.
De tuæ circumspectionis industria gerentes in Domino fiduciam pleniorem illa tibi libenter concedimus, per quæ saluti consulere valeas animarum. Hinc est, quòd Nos Fraternitati tuæ absolvendi hac vice omnes illos tam Clericos, quàm Laicos cujuscumque præeminentiæ, dignitatis, Ordinis, conditionis, aut status existant, qui pro auxilio, consilio, vel favore impensis quondam Petro de Aragoniab, ejusque hæredibus, seu fautoribus eorumdem, super invasione, ac detentione Regni Siciliæ, & Terrarum illarum Partium in excommunicationis sententiam latam per Sedem Apostolicam inciderunt, ad mandata Ecclesiæ redeuntes ab hujusmodi excommunicationis sententia juxta formam Ecclesiæ vice nostra, & interdictum, cui propter hoc tales Terræ sunt suppositæ, relaxandi, injuncto eis, quod de jure fuerit injungendum, & dispensandum cum prædictis Clericis, qui eâdem ligati sententiâ divina Officia celebrarunt, non tamen in contemptum clavium, seu se Officiis immiscuerunt eisdem, injuncta eis propter hoc pœnitentia salutari, liberam concedimus auctoritate præsentium facultatem. Datum Romæ apud S. Mariam Majorem XVI. Kalendas Februarii, Pontificatus nostri Anno Quartoc.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°DLXXXIX., pp.314-315
-
(a) Fr. Gentili: ad quem sunt aliæ Pontificis litteræ anno superiori Kalendis Octobris datæ, ibique relatæ.
-
(b) Petro de Aragonia: Regni Siciliæ contra Carolum Regem occupatori satis noto.
-
(c) Vaddingus ad ann. 1291. n. 18. ait in Reges. Vatic. extare epistolam 75. ad hunc Antistitem apud Januenses S. A. Nuncium, qua illis prohiberet, ne quidquam haberent cum Siculis commercii; sed illam non exscripsit.