Description
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Ad Terræ Sanctæ subsidium Crucem suscipiendam populis cum nonnullis aliis Fratribus prædicet, & suadeat. ex autographo generalis Archivi Ordinis nostri, & Archivi nostri Conventus Viennen. Austriæ ad S. Crucem misso illius Provinciæ Ministro.
-
Anno 1291. die 1. Augusti.
-
1291
-
NICOLAUS &c.
Dilecto filio ‥ Ministro Provinciali Fratrum Ordinis Minorum in Provincia S. Franciscia Salutem, & Apostolicam Ben.
Terræ Sanctæ miserabilem statumb non absque gravi amaritudine intra mentis nostræ præcordia recensentes, atque ad liberationem ipsius nostra simul & desideria convertentes & studia, inter multa operosa subsidia, quæ ipsi Terræ, Deo auspice, fructuosa sedulò procurare, atque impendere studuimus, & studemus, generale passagium pro ejusdem Terræ subsidio in festo Nativitatis Beati Johannis Baptistæ, quod erit Anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo tertio, de Fratrum nostrorum consilio duximus statuendum, sicut in aliis nostris Litteris,c per quas ad subventionem ejusdem Terræ universos Christicolas exhortamur, quasque tibi unà cum præsentibus mittimus, evidentiùs declaratur. Ut autem ad succurrendum promptiùs in eodem passagio Terræ præfatæ per Divini verbi virtutem mentes Fidelium salubriter excitentur, Christicolis per diversas Christianitatis partes proponendum deliberavimus verbum Crucis. Ad exequendum in Provincia tibi commissa deliberationem hujusmodi, te ac Fratres Ordinis tui eò confidentiùs eligentes, quò magis ad compatiendum, & subveniendum pro viribus Terræ prædictæ Religionis vestræ pietas vos invitat, ideoque prædicandæ ipsius vivificæ Crucis ministerium in eadem Provincia tibi, & septem Fratribus ejusdem Ordinis religiosa conversatione probatis, atque ad hujusmodi aptis officium, quos de discretorum Fratrum consilio duxeris eligendos, præsentium auctoritate committimus in remissionem peccaminum injungentes, quatenus tu, & iidem eligendi Fratres hujusmodi ministerium juxta datam vobis a Deo prudentiam, non obstante quòd hoc idem aliis sit commissum, solerter, & efficaciter exequi studeatis, omnes Fidei orthodoxæ cultores ad tam pii negotii prosecutionem idoneos prædicationibus crebris, & sedulis exhortando, ut ad liberandam prædictam Terram de manibus impiorum, victoriosum ejusdem vivificæ Crucis signum devote suscipiant, & propriis affigentes humeris, ac magis cordibus imprimentes, reverenter, & publice deferant, atque ad ejusdem Terræ succursum in prædicto passagio generali promptis animis, totisque viribus se accingant. Quod quidem venerabile signum volumus, ut cunctis devote petentibus concedatis, generaliter omnibus prædicantes, quòd qui eamdem Crucem susceperint in prædictæ Terræ subsidium, vel personaliter in propriis, aut alienis expensis accedere, vel juxta qualitatem, & facultatem suam bellatores, seu alias personas idoneas destinare, vel saltem, si ex causis legitimis Ecclesiæ opportunum fore videbitur, susceptæ Crucis votum ad arbitrium Apostolicæ Sedis, seu eorum, qui ad hoc fuerint deputati per ipsam, de facultatibus suis redimere tenebuntur. Nos autem eos, qui taliter hujusmodi votum redemerint, remissionis, & Indulgentiæ, quæ transfretantibus in subsidium prædictum conceditur, volumus, & concedimus esse participes juxta quantitatem subsidii, quod impendent, & ejus, qua hoc facient devotionis affectum: Aliorum verò Privilegiorum, & immunitatum, seu gratiarum, quæ ipsis transfretantibus per præsentes, & alias universis directas Fidelibus nostras litteras conceduntur, plena eos volumus commoditate gaudere. Insuper omnes, qui hactenus idem signum pro eodem subsidio susceperunt, monere, ac inducere procuretis, ut illud, si fortè dimiserint, resumentes alacriter votum Domino reddere studeant, quod voverunt, Terræ præfatæ subveniendo efficaciter, ut tenentur. Cum autem omnibus Christifidelibus, qui eidem Terræ succursum impenderint opportunum, unicuique secundùm proprium meritum Indulgentiam salutarem, ac maxime illis, qui Cruce suscepta in ipsius Terræ subsidium, vel personaliter ibunt, vel personas idoneas juxta qualitatem, & facultatem suam in propriis sumptibus destinabunt, multiplicium gratiarum beneficia concedamus, sicut in aliis nostris prælibatisd seriosiùs continetur, earumdem litterarum tenores per te, ac Fratres a te, ut præmittitur, ad prædicandæ Crucis officium eligendos, volumus Populis Christianis diligenter, & frequenter exponi; Ita siquidem provide, quòd & beneficia supradicta, quæ ipsis in Terra concedimus, & copiosam mercedem, quæ ipsis præparatur in Cælo, cognoscere valeant, & amare. Nec tamen ex verbis vestris concipiant, se aut plenam in casibus, in quibus nequaquam conceditur, aut majorem, quàm conceditur, indulgentiam promereri. Sane ipsos Populos ad certa, & idonea loca, quoties expedire videritis, convocandi ad verbum Crucis humiliter audiendum, ac omnibus vere pœnitentibus, & confessis, qui ad hujusmodi vestras prædicationes convenerint, & idem verbum audierint reverenter, centum dies de injunctis sibi pœnitentiis relaxandi vobis auctoritate præsentium concedimus facultatem. Si quando autem ad Ecclesias Interdicto suppositas vos devenire contigerit, liceat vobis ad ipsas Populos convocare, ac verbum Crucis proponere in eisdem, necnon excommunicatis, & Interdictis exclusis, non pulsatis campanis, submissa voce, januis clausis cum vestris sociis divina officia celebrare. Ad hæc, si qui eorum, quos ad transfretandum personaliter, vel juxta qualitatem, vel facultatem suam personas idoneas destinandum, votum assumptæ jam Crucis adstringit, vel assumendo deinceps obligabit ad idem, excommunicationis pro violenta injectione manuum in personas Ecclesiasticas essent vinculo innodati, dummodo non fuerit excessus difficilis, & enormis, & passis injuriam satifaciant competenter, sive pro eo quòd sepulcrum Dominicum visitare, seu ad quaslibet alias Terras accedere, vel aliquibus communicare, non tamen in crimine contra prohibitionem Ecclesiæ præsumpserint, dummodo equos, arma, ferrum, seu lignamina, quibus Christianos impugnant, non portaverint Saracenis, absolvendi eosdem in forma Ecclesiæ, ac dispensandi cum Clericis, qui cum excommunicationis sententiam latam a Canone, vel ab homine incurrissent, irregularitatis notam, immiscendo se divinis officiis, seu ministrando in susceptis Ordinibus contraxerunt, tibi, ac quatuor ex Fratribus antedictis, quos ad hoc specialiter de consilio discretorum Fratrum elegeris, concedimus potestatem; Ita tamen quòd beneficium absolutionis, & dispensationis hujusmodi, tu, & quilibet eorumdem quatuor Fratrum omnibus, qui de manibus vestris, aut aliorum Fratrum, qui a te, sicut præmissum est, fuerint ad officium antedictæ prædicationis electi, Crucem susceperint, dummodo personæ fuerint cognitæ, discretione præambula impertiri possitis. Porro quia dignus est operarius mercede sua, tibi, & Fratribus memoratis in hoc divino laborantibus fideliter opere, præter mercedem æternam quotiescumque studueritis Populis ad hoc specialiter convocatis proponere verbum Crucis, centum dierum indulgentiam elargimur, ac vos indulgentiæ memoratæ, quæ transfretantibus in subsidium sæpedictum conceditur, juxta laboris vestri mensuram volumus participatione gaudere. Ceterum si quos ex Fratribus, quos, ut supra dicitur, ad exequenda præmissa duxeris eligendos, ab executione hujusmodi, sive per mortem, sive aliàs quomodolibet impediri, vel per tuam fortè providentiam removeri contigerit, facultatem tibi concedimus loco ipsorum alios subrogandi. Cum autem hoc idem prædicandæ Crucis officium Venerabilibus Fratribus nostris Archiepiscopis, & Episcopis, ac nonnullis aliis per alias nostras litterase committamus, te ac Fratres Ordinis tui ad hujusmodi ministerium per te, ut præmittitur, eligendos cum omni diligentia volumus observare, ut eisdem Prælatis humili reverentia deferentes, cum ipsorum aliquem in quavis Civitate, Castro, vel Oppido prædicare contigerit, vos ibidem eadem hora nullatenus, sed nec eadem die, nisi de ipsorum speciali consensu convocare Populos ad prædicationem hujusmodi præsumatis, caventes omnino, ne Prælatorum ipsorum prædicatio per vos, seu occasione vestri impediatur quomodolibet, vel turbetur. Cum aliis etiam, qui ejusdem prædicationis auctoritate nostra officium exercebunt, sic loca prædicationis, & tempora curetis dividere, ut vos mutuò non turbetis, nec impediatis aliquatenus per concursum, sed vobis invicem alternis vicibus in omni patientia, & quiete cedatis, ita quòd ex vestra modestia Populi bonam ædificationem accipiant, & consequenter ex prædicationibus vestris fructus uberior valeat provenire. Denique discretionem tuam volumus providere, ut singuli Fratres, quos ad officium prædictum elegeris, tam præsentium, quàm aliarum litterarum nostrarum, quæ Christicolis omnibus diriguntur, sub manu publica, vel saltem sub tuo sigillo copiam habeant, quam inspiciendo frequenter de iis, quæ agenda committuntur eisdem, reddantur pleniùs informati. Postremò quia diversis olim temporibusf nonnullæ super prædicatione Crucis in sæpefatum subsidium commissiones a Sede Apostolica emanarunt, ne fortè occasione illarum turbatio ulla, sive confusio valeat suboriri, nolumus, ut auctoritate commissionum illarum in locis, ad quæ præsens commissio nostra pervenerit, Crux de cetero prædicetur, sed prædicationi hujusmodi eos dumtaxat insistere volumus, qui præsentis nostræ commissionis fuerint auctoritate suffulti. Datum apud Urbem veterem Kalendis Augusti, Pontificatus nostri Anno IV.g.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°DXVI., pp.272-274
-
(a) S. Francisci: sive Vallis Spoletanæ, ac Umbriæ.
-
(b) Miserabilem statum: ob Ptolemaidem, Tyrùm, & reliquum Terræ Sanctæ hoc anno amissum.
-
(c) Nostris litteris: apud Raynaldum ad hunc annum num. 2. legendis, & incipientibus: Dum terra ipsa &c.
-
(d) Nostris prælibatis: videlicet prædictis.
-
(e) Nostras litteras: teste etiam Raynaldo n. 31. ubi & recitat alias universis Christifidelibus dat. incip. Quis absque amaritudine &c.
-
(f) Temporibus: ut & anno superiori fere similes litteras direxit eidem Ministro Provinciæ S. Francisci incip. Necessitates miserabilis &c. die quinta Januarii: hoc anno autem etiam Ministro Angliæ 15. Kal. April. ex Indic. Bullarii Seraph. Ministro Prov. Lombardiæ ex Vaddingo ad ann. 1295. n. 1. & forsan pluribus aliis; Priori verò Prov. Lombardiæ Ordinis Prædicat. Kal. Augusti ex to. 2. Bullarii O. P.
-
(g) Consimilem dedit Pontifex epistolam Mininistro Provinciæ Austriæ, ut cum octo de sua administratione Fratribus hoc idem perageret; ipsiusque Provinciæ Minister tunc erat F. Henricus de Velsperg, qui ab anno 1290. per plures annos Provinciam gubernavit, & 1310. vitam absolvit, uti ex monumentis illius Provinciæ, quæ nuper ad nos misit P. Mag. Barnabas Strasser nostri Ordinis ejusmet Provinciæ Ex-Minister, & Viennen. Conventus Alumnus.