« bullarium-franciscanum-2914 »


Description

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Concedit, ut facultatem committere queant Fratribus eorum Ordinis absolvendi a censura Eccles. eos, qui in hæresim laberentur. ex Vat. Reg. Pontif. epist. 372. n. 1. anno 4.

  •  
    Anno 1291. die 31. Julii.

  •  
    1291


  •  

    NICOLAUS &c.

    Dilectis filiis Fratribus Minoribus Inquisitoribus hæreticæ pravitatis in administratione Marchiæ Tervisin.a per Sedem Apostolicam deputatis, & in posterum deputandis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Cum, sicut ex parte vestra fuit propositum coram Nobis, vos sæpe contingat de loco ad locum pro executione negotii pravitatis hæreticæ commissi vobis in Marchia Tervisin. transferre, propter quod interdum nequitis illis, qui in pravitatem hujusmodi commiserunt, commode de condignæ absolutionis beneficio providere; Nos volentes animarum promovere salutem absolvendi, quoties fuerit opportunum, per Fratres vestri Ordinis, quibus ad hoc idoneis id duxeritis committendum, illos, qui infra eandem administrationem in pravitatem hujusmodi commiserunt, cujuscumque sexus existant, vel committere fortè contigerit, ab excommunicationis vinculo, quod propter hoc incurrerunt, vel incurrent etiam in futurum, vobis auctoritate præsentium concedimus facultatem. Datum apud Urbem veterem Secundo Kalendas Augusti, Pontificatus nostri Anno Quarto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°DXIV., pp.271-272

  •  
    (a) Marchie Tervisin.: ubi eos institui mandavit Clemens PP. IV. per suas litteras die 20. Novembris 1265. scriptas, & in præc. 3. tomo n. 56. pag. 58. editas. Hoc autem anno eo munere fungebatur F. Bonajuncta de Mantua, ut supra notavimus ad ep. 426. n. (b) pag. 224.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154827 (bullarium-franciscanum-2914), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154827 (mise à jour : 26/01/2021).