« bullarium-franciscanum-2912 »


Description

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Ut cum duobus Fratribus Ord. Min. ingredi valent Monasteria Monialium etiam S. Claræ. ex Vat. Reg. Pont. ep. 430. an. 4.

  •  
    Anno 1291. die 27. Julii.

  •  
    1291


  •  

    NICOLAUS &c.

    Venerabili Fratri Fernandoa Episcopo Burgen.b Sal. & Ap. Ben.

    Volentes benigne annuere votis tuis Fraternitati tuæ, ut cum te Monasteria Monialium tuæ Civitatis, & Diœcesis, aliorumque locorum, ad quæ unà cum carissimo in Christo filio nostro ‥c Rege Castellæ Illustri pervenire contigerit, etiam si sint Ordinis Sanctæ Claræ, ad proponendum inibi verbum Dei, vel visitationis, aut aliâ honestâ causâ intrare contigerit, duo Fratres Ordinis Minorum, quos volueris, tecum illa ingredi valeant, Regula dicti Ordinis Fratrum Minorum, seu constitutione aliqua ipsorum Monasteriorum contraria non obstante, auctoritate præsentium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum apud Urbem veterem Sexto Kalendas Augusti, Pontificatus nostri Anno Quarto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°DXII., pp.-271

  •  
    (a) Fernando: ex Ord. Minorum die 21. Maii 1280. assumpto de quo in præc. 3. tomo fol. 423. n. (c) & 461. n. (i).
  •  
    (b) Burgen.: ut ibi notâ (h).
  •  
    (c) Filio nostro: Ferdinando IV. Sancio itidem IV. hoc anno successori.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154825 (bullarium-franciscanum-2912), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154825 (mise à jour : 26/01/2021).