« bullarium-franciscanum-2880 »


Description

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Facultatem testamenti condendi ei tribuit, & de quibusdam rebus disponendi. ex Reg. Vat. epist. 143. apud Vaddingum ad hunc ann. num. 56. Regesti Pontificii.

  •  
    Anno 1291. die 10. Junii.

  •  
    1291


  •  

    NICOLAUS &c.

    Venerabili Fratri Jacoboa Feltren. & Bellunen.b Episcopo Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Quia præsentis vitæ conditio &c.c Nos itaque tuis supplicationibus inclinati, ut de bonis tuis undecumque non per Ecclesiam, seu Ecclesias, aliàs tamen licite acquisitis, quæ ad te pertinere omnimode dignoscuntur, libere testari valeas, ac de bonis mobilibus Ecclesiæ tuæ dispensationi &c.d Datum apud Urbem veterem IV. Idus Junii, Pontificatus nostri Anno Quarto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CDLXXX., p.257

  •  
    (a) Jacobo: Casalio, de quo in sup. 433. ep. die 13. Martii data no. (a).
  •  
    (b) Feltren. et Bellunen.: in Forojulien. tractu tunc unitarum, & sub Patriarcha Aquilejen. nunc sejunctarum, & sub novo Utinen. Archiepiscopo.
  •  
    (c) Conditio &c.: ut in Bulla 14. anno 1288. die 10. April. pro Episcopo Salamantin. edita usque ad prævenire desideras.
  •  
    (d) Dispensationi &c.: ut in cit. Bulla usque ad finem.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154793 (bullarium-franciscanum-2880), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154793 (mise à jour : 26/01/2021).