Description
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Per eadem quoque verba similis indulgentia tribuitur in singulis B. M. Virginis, & SS. Francisci, Antonii, & Claræ festivitatibus, & per eorum octavas euntibus devotionis ergo ad Ecclesias FF. Ord. Min.1 Cicestren. & de Vernolio2 Ebroicen. Diœcesis.3 ex ep. 184. Reg. Vat. teste Vaddingo supracit. n. 42. & 44.
-
Anno 1291. die 13. Februarii.
-
1291
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CDXIV., pp.218-219
-
Cicestren.: Minoriticum hoc Cœnobium Chichestnam appellat Jordanus in Prov. Angliæ, & Lundonensi Custodia, Chichestrium Pisanus in suo MSS. corrupte verò Michesten. in editis, & Michesen Rodulphius, quod Vaddingus fundatum asserit circa tempora Innoc. PP. IV. Est autem Cicestria, Incolis Chichester, Episcopalis Civitas Cantuariensi Archiepiscopo subjecta in ora Australi Angliæ 18. mill. Anglicis e Londino.
1 -
De Vernolio: Gallis Vernevil oppido in Normannia ad fluvium Aure 7. leucis ab Ebroicis procul. Minoriticam hanc Ædem recensent præfati Scriptores in Prov. Franciæ, & Custodia Normanniæ & Gonzaga Conv. 26. ejusmet Provinciæ, quem circa hujus Cœnobii originem corripit Vaddingus ad hunc an. n. 44.
2 -
Ebroicen. Diœc.: ut supra pag. 145. n. (c).
3
Informations
Document
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154727 (bullarium-franciscanum-2814), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154727 (mise à jour : 26/01/2021).