Description
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
-
Anno 1291. die 23. Januarii.
-
1291
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CCCXCVII., pp.-211
-
Winzenzelen.: forsan Witzen oppidulum in Misnia tribus mill. Germanicis e Lypsia, & 8. e Misnia in occasum. Hoc autem Monasterium Vaddingus ad hunc an. n. 92. in Diœc. Novemburgensi fuisse tradit, & post hanc nulla apud ipsum amplius memoria.
1 -
Misnen. Diœc.: ut supra ad ep. 396. n. (b).
2 -
Castineani: corrupte Castillionis apud Jordanum, & Pisanum, Italis Castignano. Minoriticum hoc Cœnobium minus recte ad an. 1281. n. 12. confundit Vaddingus cum altero dicto de Cossignano; & ad an. 1399. n. 13. fallitur, dum ait illud Castillionis mille tantùm passibus ab Appiniano distare: Ast tria hæc fuisse FF. Minoribus distincta Cœnobia clare patet ex tabulis Conventuum, sive locorum Provinciæ Marchiæ Anconitanæ. Cossinianum enim oppidum septem circiter mill. distat e Ripatransona, in eoque ab Ordinis prima ætate Minores Cœnobium habuere teste Jordano in MSS. codice, quod tamen anno 1653. die 18. Aprilis ex decreto S. Cong. Ep. & Regul. cum aliis suppressum fuit. Appinianum autem ab Asculo, sub cujus est Diœc. octo mill. pass. recedit, hujusque Oppidi Minoriticæ Sacræ Ædi Nicolaus PP. IV. argenteam Crucem dono misit, sicut habet Vaddingus ad an. 1279. n. 29. & adhuc a nostris colitur. Castinianum verò, de quo supra in 2. tomo fol. 37. no. (a) & nos in præsenti, medium est inter Appinianum, & Montem Altum octo circiter milliaribus hinc inde procul, & usque in hodiernum diem apud nostros in Custodia Asculana, & Prov. Marchiæ Anconitanæ reperitur.
3 -
Diœc. Asculanæ: nempe in Piceno; cum autem ad Episcopale decus Ecclesia Montis Alti a Sixto V. Summo Pont. an. 1586. evecta fuerit, non amplius Asculano, sed Montaltensi Episcopo paret.
4 -
Montis-florum: in eodem Piceno, Italis Montefiore e Firmo 10. mill. procul. de hoc autem Minorum Cœnobio, quod hactenus a nostris incolitur in Custodia, ac Provincia prædictis, dictum est in primo tom. pag. 466. no. (c); & ipsius alumnus fuit F. Gentilis O. M. Doctor Parisiensis, & S. R. E. Cardinalis, qui Avenione decessit an. 1312. ejusque corpus Assisium delatum inibi tumulatum jacet.
5 -
Firman.: ut supra pag. 134. no. (e).
6
Informations
Document
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154710 (bullarium-franciscanum-2797), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154710 (mise à jour : 26/01/2021).