Description
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Ut Clarissis prope Parisios vendant, aut permutent quasdam terras, & domos pro sui loci ampliatione. ex Reg. Vatic. epist. 632. apud Vaddingum ad hunc ann. num. 53. Regesti Pontif.
-
Anno 1291. die 4. Januarii.
-
1291
-
NICOLAUS &c.
Dilectis filiis ‥ Priori, & Fratribus Hospitalis Hierosolimitan.a Parisien. Sal. & Ap. Ben.
Super iis, quæ pietatem sapiunt, & salutem respiciunt animarum, tantò nos promptos haberi competit, quantò nostræ perspicuum existit industriæ, quòd pro bonorum operum studiis acquiritur patria perpetuæ claritatis. Sane circa dilectas in Christo filias ‥ Abbatissam, & Conventum Monasterii S. Claræ prope Parisiusb Ordinis S. Claræ pro claris earum meritis gerentes affectum benevolentiæ specialis ipsarum pia desideria, quantùm cum Deo possumus, libenti animo, & jucundo spiritu, per vos, & alios procuramus. Cum itaque prædictæ Abbatissæ, & Conventus, sicut ex parte ipsarum fuit propositum coram Nobis, quibusdam terris vestris, & domibus censivisc pro ampliatione loci sui, quem incolunt, plurimùm indigere noscantur, Universitatem vestram rogamus, & hortamur attente, per Apostolica vobis scripta mandantes, quatenus memoratas Abbatissam, & Conventum ob reverentiam Apostolicæ Sedis, & nostram libenter in hac parte favorabiliter commendatas, eis quasdam Terras, & Domos censivas, quas juxta locum prædictum habetis, quarum proventus centum solidorum Parisien.d valorem annuum, prout asseritis, non excedunt, pro pretio competenti vendatis, aut pro illis recipiatis ab eis recompensationem aliam juxta bonorum virorum æstimationem congruam, quam vobis sunt exhibere paratæ, preces nostras taliter impleturi, quòd vobis exinde favoris nostri gratia, & tandem proveniat cælestium recompensatio præmiorum. Datum apud Urbem veterem II. Nonas Januarii, Pontificatus nostri Anno Tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CCCLXXXV., pp.-208
-
(a) FF. Hospitalis Hierosolymit.: nunc Militibus al. Equitibus Meliten. appellatis.
-
(b) Monast. S. Claræ prope Parisius: cujus est mentio apud Vaddingum ad ann. 1288. n. 42. & de eo nos supra pluries.
-
(c) Domibus censivis: pro quarum usu aliquid Domino penditur.
-
(d) Solidorum Parisien.: quorum valorem indicavimus no. (h) ad 280. epist. Innocentii IV. Credentes te &c. anno 1248. die 27. Maii datam.