« bullarium-franciscanum-2690 »


Description

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Indulgentia pro accedentibus ad Ecclesiam Fratrum Ord. Minorum Oxoniensium orationis causâ. ex Vat. Reg. Pontif. epist. 340. n. 15. anni 3.

  •  
    Anno 1290. die 28. Julii.

  •  
    1290


  •  

    NICOLAUS &c.

    Universis Christifidelibus præsentes litteras inspecturis Sal. & Ap. Ben.

    Cum ad promerenda sempiterna gaudia Sanctorum suffragia sint nobis plurimùm opportuna, loca Sanctorum omnium pia sunt devotione Fidelium veneranda, ut dum Dei honoramus amicos, ipsi nos amabiles Deo reddant, & illorum nobis quodammodo vendicantes patrocinium apud ipsum, quod merita nostra non obtinent, eorum mereamur intercessionibus obtinere. Cupientes igitur, ut Ecclesia dilectorum Filiorum Fratrum Ordinis Minorum de Oxoniaa Lincolnien.b Diœcesis congruis honoribus frequentetur, omnibus vere pœnitentibus, & confessis, qui Ecclesiam ipsam &c.c Datum apud Urbem veterem V. Kalendas Augusti, Pontificatus nostri Anno tertio.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CCXC., p.165

  •  
    (a) Ord. Min. de Oxonia: meliùs de Oxonio, incolis Oxford urbe ampla, & culta, olim Atrebatum, nunc Angliæ, & Oxoniensis Comitatus primaria. Conventus Minorum ejusdem nomen dedit propriæ Custodiæ in Prov. Angliæ testibus Jordano, Pisano, & Rodulphio, eumque Vadding. asseverat erectum anno 1220. ibi num. 63.
  •  
    (b) Lincolnien Diœc.: eò quia Episcopali decore non adhuc erat tunc temporis Oxoniensis Civitas insignita: quod accidit an. 1596. quo tempore Episcopalem Sedem Cantuariensi Archiepiscopo subjectam obtinuit. Coronellus ex Godovino de Episc. Angl.
  •  
    (c) Ipsam &c.: ut in ep. 99. usque in finem.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154603 (bullarium-franciscanum-2690), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154603 (mise à jour : 26/01/2021).