« bullarium-franciscanum-2683 »


Description

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Eodem die ac modo euntibus ad Ecclesiam eorumdem Fratrum O. M. Pratensium 1, sed pro festis singulis B. M. V. & SS. Francisci, & Antonii Confessorum, ac S. Claræ Virginis, & per octo dies &c.

  •  
    Anno 1290. die 15. Julii.

  •  
    1290


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CCLXXXIII., pp.-162

  •  
    Pratensium: Italice Prato in Hetruria ad amnem Bisentium, nunc Civitas Pistoriensi Ecclesiæ adjuncta sub Archiep. Florentino inter Florentiam Pistoriumque sita: Conventus verò FF. Min. secundus est Prov. Tusciæ in Florentina Custodia a Jordani temporibus. Hunc, ut ex nonnullis scriptis Archivi Romani S. Cong. Episc. & Regul. fundavit Seraphicus Parens an. 1212. ubi & sacras Conciones habuit; parvum ab initio ferunt fuisse Oratorium, quod deinceps in ampliorem excrevit Ecclesiam, quam Vaddingus ad annum 1399. num. 26. ait Joannem Pratensem Episcopum Aquilanum facta potestate a Nicolao de Pandulphinis Pistorien. Ecclesiæ Antistite consecrasse anno 1207. Ast legendum 1507. Nicolaus enim de Pandulphinis Pistorien. Episc. creatur an. 1474. & moritur 1518. Joannes verò Pratensis ad Aquilanam Ecclesiam assumitur an. 1504. eamque rexit usque ad an. 1415. quo e vivis decessit teste Ughello suis in locis.

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154596 (bullarium-franciscanum-2683), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154596 (mise à jour : 26/01/2021).