« bullarium-franciscanum-2619 »


Description

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Tempore generalis Interdicti possint divinis Officiis interesse, & recipere Sacramenta Eccles. tam ipsi, quàm familiares nisi &c. ex Reges. Vatic. epist. 827. & ex autographo Archivi Conventus S. Francisci apud Nursiam, teste etiam Vaddingo ad hunc ann. n. 37.

  •  
    Anno 1290. die 20. Februarii.

  •  
    1290


  •  

    NICOLAUS &c.

    Dilectis filiis, & Fratribus Domus Leprosorum S. Lazari de Valle collisa Spoletanæ Diœcesis Sal. & Ap. Ben.

    Devotionis vestræ precibus benignum impertientes assensum auctoritate præsentium indulgemus, ut, cum generale Terræ fuerit Interdictum, liceat vobis, & familiaribus vestris tam in Ecclesia Hospitalis vestri, in qua, ut asseritis, per Fratres Ordinis Minorumb divina officia celebrantur, quàm alibi quibuscumque in locis, seu Domibus ejusdem Ordinis, ad quæ vos declinare contigerit, audire officia, & ecclesiastica recipere Sacramenta, dummodo causam non dederitis Interdicto, vel id non contingat vobis specialiter interdici. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel &c. Si quis autem &c. Datum ut supra.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CCXIX., p.136

  •  
    (a) De Valle collis: de quo loco, & Hospitali dictum est ad 32. Bullam Urbani IV. Cum a nobis petitur &c. anno 1262. die 23. Maii editam.
  •  
    (b) Fratres Ord. Min.: ut ex Bulla Clementis IV. Paupertati vestræ &c. anno 1266. die 28. Martii data, & ex alia hujus Nicolai confirmantis hoc anno Idibus Novembris illam Clementis ut infra.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154532 (bullarium-franciscanum-2619), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154532 (mise à jour : 26/01/2021).