Description
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Dispenset ab impedimento cujusdam matrimonii illiciti, si exposita vera repererit. ex Reges. Vatic. Pontif. epist. 770. anno 2. de quo & Vaddingus ad hunc annum n. 31.
-
Anno 1290. die 25. Januar.
-
1290
-
NICOLAUS &c.
Petitio dilecti filii Roderici Martini, & dilectæ in Christo filiæ Eliuræ Roderici Oveten. Diœcesis Nobis exhibita continebat, quòd ipsi olim ignari, quòd aliqua esset consanguinitas inter eos, quæ matrimonium impediret, solemniter insimul matrimonium contraxerunt, & carnali copula subsecuta, plures filios procrearunt. Verùm, quia postmodum est compertum, quòd prædicti R. & E.c quarto consanguinitatis gradu ad invicem se contingunt, ipsi habentes exinde conscientias remordentes, super hoc Apostolicæ Sedis misericordiam implorarunt, & asserentes, quòd ex hujusmodi matrimonii separatione, si eam fieri contingeret, grave posset in illis partibus scandalum generari, ac alia rerum, & personarum pericula provenire, Nobis humiliter supplicarunt, ut providere eis super hoc de opportunæ dispensationis beneficio dignaremur. Nos igitur, qui salutem quærimus singulorum, & libenter Christifidelibus quietis commoda procuramus, volentes hujusmodi scandalo, & periculis obviare, dictorumque Roderici, & Eliuræ saluti consulere paternâ in hac parte diligentiâ intendentes, ac gerentes de circumspectione tua fiduciam in Domino pleniorem, discretioni tuæ præsentium auctoritate committimus, & mandamus, quatenus, si per diligentem inquisitionem super hoc a te faciendam tibi constiterit de præmissis, super quibus tuam intendimus conscientiam onerare, cum eisdem Roderico & Eliura, quòd impedimento dictæ consanguinitatis nequaquam obstante possint in sic contracto matrimonio inter eos licite remanere, auctoritate nostra dispenses, prolem susceptam, & suscipiendam ex eis legitimam nuntiando. Non obstante indulgentia &c.d. Datum Romæ apud S. Mariam Majorem VIII. Kalendas Februarii, Pont. nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CCVIII., p.131
-
(a) De Abillies: Hispanis Avilles, Latinis Avilla urbecula Hispaniæ ad ostia amnis Nalon in Asturia Ovetana, ab Oveto novem circiter leucis Hispanicis in Boream. Minoritica hæc domus a Jordano in suo Vaticano Codice MSS. vocitatur Abelesium, Abilisiensis a Pisano edito, & Abulensis a Rodulphio; rectiùs tamen habet Pisanus MSS. Locum Avilesii, de quo Vaddingus ad an. 1290. n. 31. & ad ann. 1461. scribit eam dono datam Fratribus Ordinis B. M. Virginis de Mercede, donationem Pontifice approbante.
-
(b) Oveten: Oviedo ad Astæ fluvii fontes Civitas Asturiæ Episcopalis sub Archiepiscopo Compostellano.
-
(c) R. et E.: Rodericus nempe, & Eliura.
-
(d) Indulgentia &c.: ut in superiori epistola die 13. Novembris præcedentis anni data usque in finem.