« bullarium-franciscanum-2588 »


Description

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Super illicito conjugio, modò exposita sint vera, dat facultatem dispensandi ad scandala vitanda. ex Vatic. Reges. Pontif. epist. 658. anno 2.

  •  
    Anno 1289. die 2. Decembr.

  •  
    1289


  •  

    NICOLAUS &c.

    Dilecto Filio ... Custodi Fratrum Minorum Terraconen.a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Exhibita Nobis dilecti filii Nobilis Viri Guillelmi de Tenza Dertusen. Diœcesis, & dilectæ in Christo filiæ Nobilis Mulieris Berengariæ natæ quondam Guillelmi de Montechano Ilerden. Diœcesis petitio continebat, quòd ipsi olim ignari, quòd aliqua esset consanguinitas inter eos, quæ matrimonium impediret, ad sedandas graves inimicitias dudum inter Progenitores, & amicos ipsorum exortas per verba de præsenti matrimonium ad invicem contraxerunt, & carnali copula subsecuta, prolem etiam procrearunt. Postmodum verò compertum existit, quòd prædicti Guillelmus, & Berengaria quarto consanguinitatis gradu per duplicem lineam se contigunt. Verùm quia, sicut asseritur, ex hujusmodi matrimonii separatione, si eam fieri contingeret, grave posset in illis partibus scandalum generari, ac alia pericula provenire, dicti Guillelmus, & Berengaria Nobis humiliter supplicarunt, ut providere eis super hoc de opportunæ dispensationis beneficio dignaremur. Nos igitur, qui salutem quærimus singulorum, & libenter Christifidelibus quietis commoda procuramus, volentes obviare scandalo, & periculis supradictis, ac gerentes de circumspectione tua fiduciam in Domino pleniorem, discretioni tuæ præsentium auctoritate committimus, & mandamus, quatenus, si per diligentem inquisitionem super hoc a te faciendam, super qua tuam intendimus conscientiam onerare, tibi constiterit de præmissis, cum præfatis Guillelmo, & Berengaria, quòd hujusmodi consanguinitatis impedimento nequaquam obstante, possint in eodem matrimonio licite remanere, auctoritate nostra dispenses, prout tua circumspectio viderit expedire, prolem susceptam, & suscipiendam ex eis legitimam nuntiando. Non obstante indulgentia &c. Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem IV. Nonas Decembris, Pontificatus nostri Anno Secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CLXXXVIII., pp.122-123

  •  
    (a) Custodi FF. Min. Terraconen.: ex hac epistola liquet primitus Tarraconam caput fuisse Custodiæ sui nominis, cujus postea titulus translatus fuit Ilerdam ante ann. 1333. in Prov. Aragoniæ.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154501 (bullarium-franciscanum-2588), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154501 (mise à jour : 26/01/2021).