Description
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
De Terræ Sanctæ negotio per ejus Nuncium respondet; queritur tamen, in Anglia committi quædam, quæ libertatem Eccles. subvertunt, super quo alias litteras, & Nuncium se destinare scribit. ex Vatic. Reges. Pont. epist. cur. 68. an. 2. apud Raynaldum ad hunc ann. n. 72. & inde in novo Bull. Ord. Prædicat. to. 2. p. 25. B. 14.
-
Anno 1289. die 10. Novembr.
-
1289
-
NICOLAUS &c.
Carissimo in Christo filio Eduardo Regi Angliæ illustri Sal. & Ap. Ben.
Sinceræ caritatis affectio, qua personam tuam, claris ejusdem exigentibus meritis, Apostolica Sedes amplectitur, nostrum non immerito excitat animum, ut de iis, quæ tuæ salutis profectum, nec non famæ præconium respicere dignoscuntur, pie ac sollicite cogitemus. Sane per dilectum filium Fratrem Guillelmum de Houdona Ordinis Prædicatorum Nuncium tuum ad præsentiam Regiam redeuntem Apostolicas litterasb, quas super nonnullis petitiobus Regiis negotium Terræ Sanctæ tangentibus Nobis ex parte tua porrectis, & responsionibus nostris subsecutis ad eas confici fecimus, tuæ Celsitudini destinamus. Verùm, fili charissime, latere te nolumus, ad audientiam nostram relatione multiplici pervenisse, quòd nonnulla in partibus Anglicanis auctoritate Regia committuntur, quæ cedunt apertiùs in subversionem Ecclesiasticæ libertatis non absque prælibatæ Sedis injuria, & Divinæ Majestatis offensa: Super quo per Nos, & aliquos ex Fratribus nostris cum eodem Fratre Guillelmo colloquium habere curavimus nostram ei super hoc, & Fratrum nostrorum intentionem paterne, ac familiariter exponentes Tibi per ipsum seriosiùs explicandam: nihilominus alias litteras nostrasc, & Nuncium specialemd ad tuam Excellentiam destinare proponimus, ut & illarum serie, ac illius relatibus eadem nostra, & dictorum Fratrum intentio Tibi pleniùs innotescat. Magnis quidem desideramus affectibus, ut præfatum Terræ Sanctæ negotium a Te ferventer assumptum, & actore Domino efficaciter prosequendum, prospero successu proficiat, & prosperiori exitu consummetur, & idcirco decet, fili charissime, ut tu præmissae, quæ profecto ministerium tuum ei, cujus negotium agitur, possent reddere minus gratum, ita corrigere studeas, quòd exinde ipsius in Te gratiâ cumulatâ de tantis laboribus, quos pro ejus amore subire disponisf, votivum fructum te cum ejusdem adjutorio consequi gratuleris. Nolumus autem, ut pro eo, quòd Nunciumg ad Te intendimus mittere, ea, quæ aliarum litterarum nostrarum, quas præfatus Frater Guillelmus defert, tenore pensato circa memoratum Terræ Sanctæ negotium facienda cognoveris, vel omittas perficere, vel retardes. Datum Romæ apud S. Mariam Majorem IV. Idus Novembris, Pontificatus nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CLXXXI., p.119
-
(a) Guillelmum de Houdon: de quo Echardus to. 1. Script. Ord. Prædic. ad ann. 1298.
-
(b) Litteras: quas memorat, & conditiones utrinque exponit Raynaldus cit. n. 70. & 71.
-
(c) Litteras nostras: incip. In suasionibus &c. anno sequenti die 20. Maii datas, & infra legendas.
-
(d) Nuncium specialem: videlicet Fr. Bartholomæum Episcopum Grossetanum Ord. Min. de quo aliàs non semel, & in cit. litteris insequenti anno 20. Maii datis.
-
(e) Præmissa: quæ scilicet in subversionem Ecclesiasticæ libertatis cedunt.
-
(f) Subire disponis: pro rebus Terræ Sanctæ sublevandis.
-
(g) Nuncium: Pontificium Fr. Bartholomæum O. M. de quo supra.