« bullarium-franciscanum-2519 »


Description

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Ut pretium proveniens ex venditione loci Fratrum de Pœnitentia Jesu Christi in ampliationem Ecclesiæ, & Conventus Fratrum Ordin. Min. Lugdunen. convertatur. ex Reg. Vatic. epist. 222. apud Vaddingum ad hunc ann. n. 29. Regesti Pontif.

  •  
    Anno 1289. die 13. Junii.

  •  
    1289


  •  

    NICOLAUS &c.

    Dilecto Filio ‥ Sacristæ Ecclesiæ Lugdunen. Sal. & Ap. Ben.

    Ex parte dilectorum filiorum ‥ Ministri Ordinis Minorum in Burgundiaa, & Guardiani, ac Fratrum Lugdunen.b fuit propositum coram Nobis, quòd Ecclesia loci dictorum Guardiani, & Fratrum Civitatis Lugdunen. & etiam ipse locus adeo arcti existunt, quòd eorumdem Guardiani, & Fratrum habitationi per hoc minus accomodi reddi videntur, consideratâ conditione Civitatisc ejusdem, in qua non solùm frequenter Provincialia, & Generalia Capitulad dicti Ordinis, sed & interdum per Sedem Apostolicam fuerunt Concilia Generaliae celebrata. Quare prædicti Minister, Guardianus, & Fratres Nobis humiliter supplicarunt, ut cum tibi sub certa forma nostris dederimus litterisf in mandatis, ut jus, quod Fratribus de Pœnitentia Jesu Christig in loco Civitatis Lugdunen. in quo Fratres ipsi hactenus habitarunt, nunc, ut dicitur, deserto ab ipsis Fratribus, competebat, & quod per hoc in dispositione Apostolicæ Sedis remansith, auctoritate nostra vendas, &i in aliquo tuto loco nomine nostro deponas, donec aliud super hoc in mandatis tibi dederimus injungendum, dictum pretium in ampliatione Ecclesiæ, & Loci eorumdem Guardiani, & Fratrum converti de benignitate Apostolica mandaremus. Nos igitur dictorum Ministri, Guardiani, & Fratrum Minorum devotis supplicationibus favorabiliter in hac parte annuere intendentes, discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus præfatum pretium in hujusmodi ampliationem Ecclesiæ, & Loci prædictorum eadem auctoritate, prout de ipsorum Ministri, Guardiani, & Fratrum processerit voluntate, convertas, contradictores per censuras Ecclesiasticas, appellatione postposita, compescendo. Datum Reate Idibus Junii, Pontificatus Nostri Anno Secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CXIX., pp.79-80

  •  
    (a) In Burgundia: nunc S. Bonaventuræ, cujus caput est Lugdunum Segusianorum ad Rhodanum Ararimque confluentes Italis Lione, ad discrimen plurium hujus nominis Civitatum.
  •  
    (b) Fratrum Lugdunen.: quorum Conv. caput est Custodiæ sui nominis, totiusque Provinciæ Burgundiæ, ideoque valde antiquus, etsi origo ejus nos lateat.
  •  
    (c) Conditione Civitatis: celeberrimæ Archiepiscopalis, cujus Antistes in Clero Gallicano primatum obtinet.
  •  
    (d) Generalia Capitula: anno 1247. al. 1248. & 1274. celebrata.
  •  
    (e) Concilia Generalia: annis 1245. & 1274.
  •  
    (f) Litteris: ad nos nondum perventis.
  •  
    (g) De Pœnit. J. C.: ut in præcedenti epistola.
  •  
    (h) Remansit: juxta dispositionem Concilii Lugdunen. II. Constitutione Religionum diversitatem &c. paulo ante citata.
  •  
    (i) Et: supple pretium.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154432 (bullarium-franciscanum-2519), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154432 (mise à jour : 26/01/2021).