Description
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Monialibus S. Francisci de Werkino Clarissis permittat loci mutationem, si expediens fuerit. ex Vatic. Reges. epist. 156. ann. 2.
-
Anno 1289. die 3. Maii.
-
1289
-
NICOLAUS &c.
Cum sicut ex parte dilecti Filii Nobilis viri Guidonis Comitis Flandriæ, ac dilectæ in Christo Filiæ Nobilis Mulieris Isabellæ Uxoris suæ fuit propositum coram Nobis, quòd dilectæ in Christo Filiæ Abbatissa, & Sorores, seu Conventus Monasterii Sancti Francisci de Werkinoc sub Regula, & Institutionibus Sororum Ordinis Sanctæ Claræ viventes, tuæ Diœcesis, quod iidem Nobiles de bonis suis construxerunt pariter, & dotarunt, propter ineptitudinem loci, in quo Monasterium ipsum situm esse dinoscitur, ad alium locum ab eisdem Nobilibus zelo devotionis, & charitatis accensis acquisitum, ac procuratum legitime, ac Abbatissæ & Sororibus præfatis magis accomodum, & etiam congruentem, cupiant se transferre, prædicti Nobiles Nobis humiliter supplicarunt, ut Abbatissæ, ac Sororibus nominatis transferendi se ad eumdem locum licentiam concedere dignaremur; Nos igitur eorumdem Nobilium devotis supplicationibus inclinati, commoditatibus prædictarum Abbatissæ, ac Sororum in hac parte benigno favore prospicere cupientes, Fraternitati tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus præfatis Abbatissæ, ac Sororibus transferendi se de eodem Monasterio ad prædictum locum auctoritate nostra, si id eis secundùm Deum expedire cognoveris, sine præjudicio alieni juris liberam licentiam largiaris, jure, ac proprietate in Monasterio præfato, ac ejus terris possessionibus juribus & aliis bonis suis eis competentibus eisdem Abbatissæ & Sororibus plenarie reservatis. Datum Romæ apud S. Mariam Majorem V. Nonas Maii, Pontificatus Nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CX., pp.73-74
-
(a) Fratri: Michaeli I. ad hanc sedem anno 1283. promoto, & 1291. vita functo ex Gall. Christ. tom. 3.
-
(b) Tornacensi: incolis Tournay sub Archiep. Cameracensi Duacum inter, & Aldernardum, ad fluvium Scaldem.
-
(c) De Werkino: anno 1286. fundati ut ap. Vad. ad eum ann. n. 9. nosque de eo supra ad ep. 104.