« bullarium-franciscanum-2488 »


Description

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Liberam Christifidelibus omnibus sepulturam in Ecclesia Monialium concedit. ex Reges. Vatic. Pontif. epist. 57. anni 2.

  •  
    Anno 1289. die 11. Martii.

  •  
    1289


  •  

    NICOLAUS &c.

    Eisdem.

    Cum a Nobis petitura. Ea propter dilectæ in Domino filiæ vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, sepulturas Monasterii vestri liberas esse decernimus, ut eorum devotioni & extremæ voluntati, qui illic sepeliri deliberaverint, nisi excommunicati vel interdicti sint, aut publice usurarii, nullus obsistat; dummodo infra claustrum Monasterii vestri corpus alicujus defuncti, Sororum vestrarum corporibus dumtaxat exceptis, nullatenus inhumetur; salvâ tamen justitiâ illarum Ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum ut supra.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°LXXXVIII., p.61

  •  
    (a) Petitur &c.: ut in Bulla 72. Clem. PP. IV. die 17. Mar. 1266. edita usque ad illa verba perducatur effectum.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154401 (bullarium-franciscanum-2488), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154401 (mise à jour : 26/01/2021).