Description
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Gratulatur sectanti Fidem Ecclesiæ Romanæ a FF. Min. acceptam: hortaturque, ut illa fidei forma populos imbueret, quam ipsi præscribebat. ex Reges. Vatic. epist. cur. 14. apud cit. Vaddingum n. 7., teste etiam Raynaldo n. 33., & nunc est epist. 374. ejusdem Reges. Vatic.
-
Anno 1288. die 7. Aprilis.
-
1288
-
NICOLAUS &c.
Venerabili fratri Dionysio Episcopo in Taurisioa in partibus Orientis Sal. & Ap. Ben.
Præsentatas Nobis tuæ Fraternitatis litteras fæcundæ benignitatis affectu recepimus; & quæ ipsarum series continebat, plano collegimus intellectu, gaudentes, & exultantes in Domino, a quo est omne datum optimum, & omne donum perfectum; quòd sicut litterarum ipsarum tenor apertiùs innuebat, christianam fidem, quam tenet, & servat Romana Mater Ecclesia; quamque a dilectis Fratribus Minoribusb in partibus ipsis ad serenda inibi salutis semina, & in fide prædicta partium ipsarum incolas informandos morantibus accepisti, te tenere, ac servare solicitè profiteris: Commendantes itaque devotionem, reverentiam, & obedientiam tuam, quam habere dignosceris erga Romanam Ecclesiam supradictam, Fraternitatem tuam excitandam attente duximus, & hortandam, quatenus mentis oculis erectis ad Dominum, qui servos suos cœlestis benedictionis efficit possessores, christianam fidem ferventer amplectens, & constanter observans, alios in ea juxta datam Tibi ex alto prudentiam solerter instruas, & informes; ut eò reddaris acceptior, & gratiosior Domino Deo tuo, quò plures per tuæ solicitudinis studium de infidelitatis nubilo ad christianæ fidei claritatem, & de erroris invio ad rectitudinis semitam revocabis. Cæterùm prædictos Fratres intuitu Dei, cujus prosequuntur obsequia, & ob reverentiam Apostolicæ Sedis, & nostram commendatos specialiter habeas, & favorabiliter prosequaris; ut tui favoris auxilio communiti utiliùs, & efficaciùs salutis opera prosequi valeant, quæ exercent. Tuque proinde ab omnium Retributore bonorum illa merearis consequi præmia, quæ pro piis actibus recompensat. Ut autem in fide christiana, quam tenet, & servat Romana Mater Ecclesia, pleniùs, & efficaciùs valeas alios informare, dictam fidem, ac ejus formam præsentibus fecimus annotari, quæ sunt hæc: Credimus Sanctam Trinitatem &c.c Datum Romæ apud Sanctum Petrum VII. Idus Aprilis, Pontificatus Nostri anno primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°IX., pp.9-10
-
(a) In Taurisio: al. Tabresio, vulgò Tauris, Mediæ Regionis in finibus Persarum olim Metropoli.
-
(b) Fratribus Minoribus: egregium hisce temporibus, inquit Raynaldus supracitatus, ad amplificandam apud Tartaros Orientales religionem christianam viri religiosi, atque inter cæteros Minoritæ, studium collocarunt. Demonstrant id crebræ Pontificis litteræ tum ad ipsos, tum ad Yaulaham, Barsaumam, & Dionysium Taurisii Episcopos &c. Et sane Taurisii duo Cœnobia habuerunt nostri Fratres ex veteri Provinciali Ordinis apud Chronicon Jordani MS. Vaticani ante ann. 1340. exaratum, & apud Pisanum.
-
(c) Trinitatem &c.: ut in Bulla 122. Clementis IV. Magnitudinis tuæ litteras &c. anno 1267. die 4. Martii edita, usque in quibuscumque aliis semper salva, ut in præc. 3. to. pag. 111.