Description
-
Honorius IV (1285-1287)
-
In cujusdam Matrimonii impedimento quibusdam positis conditionibus dispensare valeant. (Ex Vatic. Reges. Pontif. epist. 145. anni 2.)
-
Anno 1286. die 29. Octobris.
-
1286
-
HONORIUS &c.
Dilectis Filiis .... Priori Prædicatorum, & … Guardiano Minorum Ordinum de Anconaa Sal., & Apost. Bened.
Petitio dilecti Filii Jacobi Petri, & dilectæ in Christo Filiæ Olivetæ natæ dilecti Filii Leonardi Stephani Civium Anconitanorum Nobis exhibita continebat, quòd ipsi olim ignorantes, quòd aliqua esset consanguinitas inter eos, quæ posset matrimonium impedire, per verba de præsenti sponsalia invicem contraxerunt, nullo super hoc contradicente, vel impedimentum aliquod proponente; ac postmodum inter eos non extitit carnalis copula subsecuta; & tandem compertum fuit, quòd prædicti Jacobus, & Oliveta quarto sunt consanguinitatis gradu conjuncti. Quare Jacobus, & Oliveta præfati habentes exindè conscientias remordentes &c.b
Datum Romæ apud Sanctam Sabinam iv. Kalendas Novembris, Pontificatus Nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°LXIV., pp.-584
-
(a) De Ancona: De cujus urbis loco FF. Minorum S.P. Francisco a Civibus anno 1219. in Palæstinam, Syriamque proficiscenti collato scribit Waddingus ad eum ann. n. 56.
-
(b) Remordentes &c.: Ut in 42. epist. hujus Pontificis Exhibita nobis &c. usque in finem, ac datum, mutatis tantummodo conjugum nominibus.