Description
-
Nicolas III (1277-1280)
-
Commendat Fr. Gualterum O. M. a se Pictavien. Ecclesiæ assumptum in Episcopum. (Ex nova Gallia Christ. P. Dion. Sanmarth. to. 2. col. 339. Instrum. dictæ Eccl. n. 20.)
-
Anno 1279. die … Decembris.
-
1279
-
NICOLAUS &c.
Carissimo in Christoa .... Regi Francorum Illustri Sal., & Ap. Ben.
Divinæ gratia Majestatis acquiritur, si Ministris ejus, & his præcipuè, qui Pontificali sunt præditi dignitate, condignus honor impenditur, & favor necessarius exhibetur. Sanè dudum Pictaviensis Ecclesiâ &c.b Rogamus itaque Serenitatem Regiam, & hortamur attentè, quatenus te præfato Episcopo pro Divinâ, & Apostolicæ Sedis reverentiâ reddens affectu benevolum, & opere gratiosum ejusdem Ecclesiæ jura, quantum in te fuerit, benigno favore protegas & defendas, ita quòd idem Episcopus in exequenda sollicitudine sibi tradita possit prosperari facilius; & Nos Celsitudinem Regiam dignis inde laudum præconiis attollamus.
Datum Romæ apud Sanctum Petrumc Pontificatus Nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CXXXIX., pp.426-427
-
(a) Filio ....: Philippo III. cognomento Audaci.
-
(b) Ecclesia &c.: Ut in præcedenti epist. usque duximus impendendum mutatis mutandis.
-
(c) S. Petrum: Deest dies, & mensis, quo data est hæc epist., sed vel eodem, quo superior, vel paulopost, certe ante diem 26. Decembris, quo annus 3. Pontificis incipiebat hoc anno 1279.