Description
-
Nicolas III (1277-1280)
-
{384}Quemdam locum pro dilatando Cœnobio Comensi concessum confirmat. (Ex Reges. Vatic. ep. 76. apud Waddingum ad hunc ann. n. 15. Regesti Pontif.)
-
Anno 1279. die 29. Martii.
-
1279
-
NICOLAUS &c.
Dilectis Filiis … Guardiano, & Fratribus Ordinis Fratrum Minorum Cuman.a Sal., & Ap. Ben.
Sicut nuper ad Nostrum pervenit auditum, Alegrantia quondam Goffredi de Lucino Civis Cuman., Alegrantia quondam Joannis Poiri de Lantate, Valentia quondam Montenarii de Prio, & Sonerbella quondam Petri de Guardinsaccis Laicorum filiæ in loco, qui dicitur Zebertum, prope Fossatum Civitatis Cuman. commorantes, quæ nullius Ordinis observantiæ sunt astrictæ, sed tamquam singulares personæ proprium habent, licet locum ipsum habeant in Communi, attendentes, quod locus ipse vobis in arcto loco morantibusb accomodus existebat; & cupientes, quòd locus ipse vobis proveniret, pro animarum suarum remedio dictum locum ad eas de jure communiter pertinentem cum omnibus juribus, & pertinentiis suis; quia vobis possessiones, seu proprietates habere posse rigor vestræ professionis ademit, Finiberto Zachariæ Notario Civi Cuman. Nostro, & Ecclesiæ nomimine contemplationi vestri Ordinis, & ad vestram consolationem liberalitate piâ, & providâ donaveruntc, transferentes in Nos, & Successores Nostros verum dominium, & possessionem loci, ac pertinentiarum, & jurium prædictorum, usufructu in eis, dum vixerintd, tantummodo reservato; prout in Instrumento publico inde confecto pleniùs dicitur contineri. Nos autem donationem hujusmodi piè, ac providè factam acceptantes, & etiam approbantes; attendentes quoque, quòd dictus locus vester commodè dilatari non potest, pro horto habendo, ædificandis Domibus, & Ordinis vestri decentiâ conservandâ; prædictum locum de Zeberto taliter vobis prædicti Ordinis contemplatione donatum vobis ad usum vestrum in vestræ consolationis augmentum auctoritate præsentium duximus concedendum; proprietate dicti loci de Zeberto Nobis, & eidem Ecclesiæ nihilominus reservatâ; volentes quòd vos in perpetuum ipso loco liberè uti; ac cum Nostro, & Ecclesiæ Romanæ nomine tenere possitis; nisi forsan per Nos, seu Successores Nostros Romanos Pontifices ex certâ scientiâ concessionem hujusmodi contigerit revocarie. Volumus autem, quòd per hoc prædictis mulieribus quoad usumfructum prædictum nullum præjudicium generetur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostræ Acceptationis, Approbationis, Concessionis, & Reservationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem &c.
Datum Romæ apud Sanctum Petrum iv. Kalendas Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CVII., pp.-385
-
(a) Cuman., Mendose pro Comen., Cumæ enim in Campania Felici sunt non procul a Neapoli ad oram maris.
-
(b) Morantibus: Cujus loci initium, & fundatores ignorantur; erat tamen caput Custodiæ sui nominis in Provincia Mediolanen. ex distributione Provinciarum, & Custodiarum Ordinis anno 1260. facta Narbone in Capitulo Gener. sub S. Bonaventura.
-
(c) Donaverunt: Anno 1277. die 16. Maji.
-
(d) Dum vixerint: Igitur post earum mortem ad Fratres devolvebatur.
-
(e) Contigerit revocari: Quod nunquam hucusque contigit.