Description
-
Nicolas III (1277-1280)
-
De eadem re secundum jussa Joannis XXI. Papæ. (Ex eodem Vatic. Reges. Pontif. epist. 236. anni 1.)
-
Anno 1278. die 4. Aprilis.
-
1278
-
NICOLAUS &c.
Eisdem.
Inter cætera, quæ fel. record. Johannes Papa a prædecessor Noster ad sopiendam dissentionem inter Carissimos in Christo Filios Nostros … Francorum, & … Castellæ ac Legionis Reges illustres exortam, industriæ vestræ commisit vobis dissolvendi, vacuandi, irritandi, & revocandi omnes pactiones, obligationes, confœderationes, & colligationes juramento, vel quacumque alia firmitate vallatas, necnon & relaxandi hujusmodi, & alia quælibet juramenta a quibuscumque præstita, per quæ nutriri discordia, & pacis bonum inter Reges ipsos posset quomodolibet impediri, vel etiam retardari; prout ea secundum Deum videritis, dissolvenda, vacuanda, irritanda, seu insuper revocanda per suas sub certâ formâ concessit litterasb facultatem. Quia verò sicut intelleximus, eodem prædecessore vivente non fuit ad præmissa, vel aliquod præmissorum earumdem litterarum auctoritate processum; ne de vestrâ in hac parte auctoritate dubitari quoquomodo contingat, Circumspectioni vestræ committimus, & mandamus, quatenus ad eadem juxta præscriptam formam vobis ab eodem prædecessore Nostro traditam auctoritate præsentium procedatis.
Datum, ut supra.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°XIV., pp.296-297
-
(a) Johannes Papa: XXI. hujus nominis.
-
(b) Litteras: Incip. Probatæ fidei &c. anno 1276. dat., ut in præcedenti epistola.