« bullarium-franciscanum-2079 »


Description

  •  
    SEDE VACANTE

  •  
    Ne copias in Italiam transmittat; neve ipse huc descendat, antequam cœptus ineundi fœderis tractatus cum Carolo Siciliæ Rege perfectus sit; sed Exarchatum Ravennæ, & Pentapolim Rom. Ecclesiæ restituat. (Ex Ms. Cod. Vallicel. pag. 67. apud Raynaldum ad hunc ann. n. 48. & seqq.)

  •  
    Anno 1277. die …

  •  
    1277


  •  

    Miseratione Divina &c.a Excellenti, & Magnifico Principi Domino Rodulpho Regi Romanorum Illustri, Charissimo ipsius Ecclesiæ Filio, Salutem in Domino.

    Quamquam de vacatione Sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ Matris Nostræ multipliciter anxiemur; quamquam illius consideratio corda nostra incessanter affligat; & filialis noster affectus ad eam ad illius provisionem utilem, quam totis præcordiis a Domino instanter exposcimus, sic nos urgeat, sic universos conatus Nostros vinculis solidæ charitatis astringat, ut nimirum a considerandis aliis, quasi penitus abducamur; quia tamen totius Orbis, & vester præcipuè, ac aliorum Christianorum Principum Status pacificus Nostris admodum insidet animis; continere non possumus, quin ad illum Nostræ convertamus considerationis intuitum; & ad procurandum, & conservandum eumdem studiosæ sollicitudinis efficacem operam impendamus; præsertim cum ad id nostrorum Patrum Romanorum Pontificumb recentia exempla nos excitent; in quorum prosecutione cum de Nostro consilio, & deliberatione processerint, non solùm eorumdem Pontificum factum prosequimur; sed & Nostrum, sicut infrascriptorum series manifestè declarat. Novit siquidem Excellentia Regia, quantâ fel. record. Gregorii Papæ X. tempore fuerit solicitudine, ac instantiâ laboratumc, ut vestris gressibus in viâ pacificâ positis, vestræ promotionis negotium quietiùs procederet, & securiùs duceretur; ad quod, sicut nostis, varios idem Pontifex perutiles tractatus assumpsit; quos finaliter consummari ejus, prout Domino placuit, de hoc mundo vocatiod non permisit. Quare venerandæ memor. Innocentius Papa V. ejusdem Gregorii in Papali dignitate Successor, consultè considerans, quòd tranquillitati status publici, & vestris præcipuè commodis, quibus in hoc providere paterno intendebat affectu, expediebat, ut tractatus hujusmodi ante vestræ Serenitatis adventum in Italiam firmitate debitâ vallerentur; Magnitudinem Regiam duxit per Apostolicas litterase rogandam in Domino, & hortandam vobis nihilominus persuadens, ut quantò possetis celeriùs, aliquos viros idoneos pacem, & concordiam gerentes in votis, & a vobis plenum habentes, ad præmissa mandatum, ad eadem vestro firmanda nomine curaretis ad suam præsentiam destinare: cum expediret omnino, & suæ propterea voluntatis existeret, ut iter ad veniendum in Italiam non assumeretis; & si assumpseratis, nequaquam assumptum prosequeremini, antequam præmissa forent soliditate congruâ roborata; Venerabili Fratre Bernardo Episcopo tunc electo Albien. ad vestram propter hoc præsentiam destinato; qui causas utiles, & necessariasf, non immeritò Pontificem ipsum Innocentium ad ista movebant; & voluntatem suam super illis, quamquam in prædictis litteris patenter expressam manifestiùs aperiret, quàm ex affectu sincero consuluerit, & cum Fratribus suis consultâ deliberatione præhabitâ voluerit adimpleri. Tandem Venerabili Fratre … Basiliensi Episcopog vestro tunc Nuncio ad Sedem Apostolicam accedente; ac Excellente Principe Domino Carolo Illustri Rege Siciliæ Charissimo ipsius Ecclesiæ Filio apud Sedem existente prædictam; præfatus Pontifex Innocentius laboravit solicitè, ac diligenter interposuit partes suas, ut tractatus hujusmodi optatum exitum sortirentur. Sed eodem Pontifice Innocentio, sicut de dispositione processit Altissimi, eum incurrente infirmitatis articulum; in quo temporalis cursum vitæ finivith; tractatus ipsi desideratæ consummationis effectum consequi minimè potuerunt. Insuper piæ record. Adrianus Papa V. eidem Pontifici Innocentio in Apostolatus succedens officio voluit, ut idem Rex se conferret Viterbium pro memoratis tractatibus prosequendis; ubi Venerabiles Fratres ‥i Sabinen. Episcopum Joannem Sancti Nicolai in Carcere Tulliano, & Jacobum Sanctæ Mariæ in Cosmedin Diaconos Cardinalesj super prosecutione hujusmodi deputavit. Sed quia prædictus Pontifex Adrianus post promotionem suam brevissimo tempore supervixitk assumpta prosecutio ad id, quod prosequentium intendebat instantia, non pervenit. Demum fel. record. Joannes Papa XXI. ad apicem Apostolicæ dignitatis assumptus, licèt libenter super hujusmodi tractatibus fuisset eorumdem Prædecessorum suorum studia prosecutusl; quia tamen nec præfatus Basiliensis Episcopus, nec quivis alius ad hæc transmissus, vel a vobis habens ad præmissa mandatum, vestro firmanda nomine, in Romanâ Curiâ præsens erat; ipse desiderans præmissum negotium, scandalis, & impedimentis quibuscumque submotis, ad pacificum, & desideratum exitum devenire, ut processus vester quietior esse posset; & propter hoc laudabiles in iis eorumdem Prædecessorum suorum semitas prosequens, Magnificentiam vestram per suas litterasm attentè rogavit, & hortatus est in Domino Jesu Christo, ut cum omni festinantiâ, quâ possetis, aliquos viros idoneos pacis, & concordiæ zelatores plenum a vestrâ Celsitudine mandatum habentes, ad eadem vestro firmanda nomine, ad ipsius præsentiam mitteritis cum expediret admodum, & propterea suæ voluntatis existeret, ut iter ad veniendum in Italiam non assumeretis; & si assumpseratis, nequaquam assumptum prosequeremini, donec eorumdem tractatum exitu cognito, vobis ab eo super adventu vestro ipsius, & Apostolicæ Sedis beneplacitum litteras speciales, & Nuncios certitudinaliter panderetur. Voluit quoque idem Pontifex Joannes, ut prænunciaretis eidem, quando viros eos venturos ad suam præsentiam verisimiliter crederetis; ut interim procuraret, quòd & præfatus Rex de suis provideret propter hoc Nuntiis destinandis, qui cum viris eisdem in Curiâ Romanâ concurrerent, quò magis utrisque præsentibus in eorumdem prosecutione tractatuum processus efficax haberet: & nihilominus dilectum filium Fratrem Bartholomæum de Amelian de Ordine Minorum ad vestram Celsitudinem destinavit, causas utiles, & necessarias, quæ ipsum non immeritò ad præmissa efficaciter inducebant, & voluntatem suam super illis apertiùs expressurum, quàm ex affectu puro consuluit, & nobiscum consultâ deliberatione præhabita voluit adimpleri. Profectò intendebat hujusmodi præmissorum Pontificum Romanorum, & specialiter Innocentii, & Joannis paterna provisio quieti status publici; & vestris, sicut in litteris eorumdem exprimitur, singulariter volens providere profectibus, ut omni diligentiâ caveretur, ne per vestrum; aut vestræ militiæ, sive gentis adventum in Italiam, ad seditiosorum susurra, quibus plusquam expedit refertus est Orbis, vel eorumdem immissiones malevolas aliquid turbationis insurgeret, quod dictorum consummationi tractatuum impedimenti obicem ministraret. Verùm licèt & vos, memorato Pontifice Joanne adhuc vivente, Venerabilem Fratrem nostrum Tridentinum Episcopumo propter hoc ad eamdem Sedem duxeritis destinandum, qui eodem Pontifice Joanne, prout ille, qui aufert spiritum Principum, permisit, de hac luce subductop, a Curiâ præfatâ recessit; & Nuntii præfati Regis, propter hoc eamdem Sedem e vestigio adeuntes, se pro parte ipsius Regis paratos obtulerint ad eosdem tractatus prosequendos, & prout esset expediens consummandos; tamen propter memorati obitum Pontificis Joannis, & ipsius Episcopi Tridentini recessum nullus in eisdem Tractatibus potuit haberi processus; nec est de ipsis, prout desideramus, communibus utilitatibus fatisfactum. O utinam, Princeps inclyte, toti Orbi, nobis, & vobis fuisset ex alto concessum, ut aliquo prædictorum Pontificum longiori vitâ donato, tractatus ipsi consummationem votivam, & Mundo perutilem recepissent! O utinam vel nunc nostris desideriis, & totius Christianitatis commodis annuat Divina clementia, & celeriter, ut optamus, idoneum Ecclesiæ suæ Pastorem indulgeat, cujus circumspecta providentia, & provida circumspectio cunctis Christianitatis occurrat incommodis; & in iis, & aliis opportunum antidotum suæ provisionis apponat! Sed ne interim, quæ per eosdem Pontifices præcipuè Innocentium, & Joannem de Nostro Consilio processerunt, non sine verisimili grandis conjecturâ discriminis negligere videamur; eorumdem Pontificum provisionem laudabilem de Nostro consilio inchoatam imitatione, commodis publici status accomoda, prosequentes; Serenitatem Regiam affectuosè rogamus, & hortamur in Domino Jesu Christo, Celsitudini vestræ attentiùs suadentes, quatenus aliquem, vel aliquos viros idoneos, zelatores tranquillitatis, & pacis plenum a vestrâ magnificentiâ mandatum habentes ad tractatus eosdem prosequendos, & nomine vestro, Deo auspice, consummandos ad Sedem ipsam, quantò celeriùs poteritis, destinatis, vestræ Magnificentiæ litteras præmissuri, per quas eidem Sedi de adventus Nuntiorum ipsorum tempore innotescat; ut & memorati Regis Nuncios eodem tempore cum ipsis in eâdem Curiâ concurrere procuremus. Speramus enim in Domino, & in Omnipotentiâ virtutis ipsius, quòd ipso, in cujus ditione cuncta sunt posita; cui est in facili cuncta perficere sine cujusquam molimine tarditatis, misericorditer faciente, interim erit eidem Ecclesiæ de Pastore provisum, qui vestris, & sæpefati Regis Nuntiis, & præsentibus eisdem tractatibus solerter, prout expedire videbitur, intendet; & eos feliciter auctore Domino consummabit. Quæsumus autem, & instanter exposcimus, ut quod de vestro adventu in Italiam per eosdem præcipuè Pontifices Innocentium, & Johannem de nostro, ut præmittitur, consilio sunt provisa, diligentiùs observantes nullam contra præmissam providentium intentionem in Italiam militiam, sive gentem medio tempore destinetis; facturi, quòd hujusmodi militia, sive gens iter non prosequatur assumptum, si forsan jam iter arripuissent in Italiam veniendi; consultiùs attendendo, quòd ex hoc contra votum, & beneplacitum ipsius Sedis, ac Nostrum præmissis tractatibus non levis impedimenti parari posset occasio; & iidem tractatus, quàm periculosissimè impediri. Cæterum quæ circa ejusdem Ecclesiæ Terras, & specialiter Exarchatum Ravennæ, ac Pentapolim iidem Pontifices Innocentius, & Johannes a vestrâ Magnificentiâ per prædictos suos Nuncios, & literas petierunt, Nos cum precum instantiâ repetentes affectuosè deposcimus, & rogamus nunc saltem celeri executione compleriq. Advertat itaque Regalis circumspectionis industria præsentem ipsius Matris Ecclesiæ statum; & beneficiorum ejus non immemor suæ viduitatis incommodis, quibus ad præsens premitur, ab illis auxiliante Divinâ potentiâ celeriter liberandâ, filiali compatiatur affectu. Et ecce, dilecte fili, religiosum virum Fratrem Martinum de Tuscan.r Ordinis Prædicatorum, quem fide dignum perhibet religionis ipsa professio, ad vestram præsentiam destinamus, ut præsentes vobis Nostras litteras repræsentans, quæ continentur in eis, oraculo vivæ vocis exponat.

    Datum Viterbii Apostolicâ Sede Vacante Anno …s


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°II., pp.276-278

  •  
    (a) Divina &c. Ut in superiori epistola.
  •  
    (b) Romanorun Pontificum: Quatuor infra relatorum.
  •  
    (c) Laboratum: Anno 1274., & seq., ut in Annal. Eccles.
  •  
    (d) De hoc Mundo vocatio: Anno 1276. die 10. Januarii.
  •  
    (e) Per Apostolicas Litteras: Quæ in Annal. Eccles. non habentur.
  •  
    (f) Necessarias: Supple quæ, ut apud Raynaldum supra cit.: Albien. vero Episcopi fit mentio in epistola 5. Joannis XXI. Fel. record. Innocentius &c., & 6. Habet fili &c. anno superiori datis.
  •  
    (g) Basiliensi Episcopo: Henrico ex Ordine Minorum, de quo consule no. (a) fol. 228. ad epist. Gregorii X. Ne Celsitudinem &c. anno 1275. exaratam.
  •  
    (h) Vitæ finivit: Anno 1276. die 22. Junii.
  •  
    (i) Fratres …: Bertrandum a S. Martino Gallum, qui adhuc hoc anno 1277. vitam agebat ex 25. epist. Joannis XXI.
  •  
    (j) Diaconos Cardinales: Quorum primus ad Summum Pontificatum evectus dictus est Nicolaus III., alter vero Honorius IV.
  •  
    (k) Supervixit: Mortuus eodem anno 1276. die 18. Augusti post dies 48. regiminis Pontificii.
  •  
    (l) Prosecutus: Statim ab initio suæ promotionis.
  •  
    (m) Per suas litteras: Incip. Habet fili &c. supra relatas num. 6. fol. 251.
  •  
    (n) Fr. Bartholomæum de Amelia: De quo in dictis Joannis XXI. epistolis.
  •  
    (o) Tridentinum Episcopum: Henricum in epist. Gregorii X. Solent ardua &c. memoratum.
  •  
    (p) Subducto: Anno 1277. die 16. Maji.
  •  
    (q) Compleri: Quod tandem anno sequenti sub Nicolao III. peractum est.
  •  
    (r) Fr. Martinum de Tuscan.: Vulgo Tuscanella in Hetruria, non Cusanum, ut habet Raynaldus citatus num. 47., Scriptoribus tamen sui Ordinis ignotum.
  •  
    (s) Anno …: 1277. inter menses Maji & Novembris, quibus Sedes Romana vacavit: verisimilius tamen est, tantum Ecclesiæ negotium a Cardinalium Senatu non dilatum, sed paulopost obitum Joannis XXI. Regi commendatum. Nec possum non advertere, mirarique oscitantiam autoris Supplementi Waddingiani ad hunc ann. n. 1. asserentis, Joannem PP. Rodulpho Rom. Regi scripsisse hoc Cardinalium decretum transmittendo iii. Nonas Februarii; cum istud exaratum fuerit post mortem ejusdem Pontificis.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153992 (bullarium-franciscanum-2079), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153992 (mise à jour : 26/01/2021).