Description
-
Clément IV (1265-1268)
-
S. Regem, cujus Ministri Episcoporum dignitatem infringebant, ad eorum comprimendam audaciam excitat. (Ex epist. 509. Reges. Vatic. apud Raynaldum Annal. Eccles. ad hunc annum num. 37.)
-
Anno 1268. die 16. Junii.
-
1268
-
CLEMENS &c.
Charissimo in Christo Filio Ludovico Regi Francorum Illustri Salutem, & Apostol. Bened.
Credit Mundusa, & Nos dudum probavimus, quod ex certâ scientiâ nullum opprimis, nullum gravas; sed non omnia scire potes, quæ aguntur in finibus Regni tui; nec factis ipsis auditis, quo pondere, quâ mensurâ sint facta, sine rectâ noscere vales indagine. Et idcirco multa plerumque transeunt incorrecta, vel quia ad magnitudinis tuæ præsentiam, obsistentibus æmulis, veritas non permittitur ingredi, vel ingressa non invenit, per quem tibi, qui eam diligis, valeat aperiri. Hæc constantius scribimus, quæ interdum oculis Nostris vidimus; & eumdem defectum in Nostra Curia sæpius experímur: & ex Nobis intelligimus, quæ sunt proximi, te, & alios Principes ad condignam solicitudinem potius excitantes, quam in eis omissionem, aut negligentiam arguentes; cum Nos nullo possimus ingenio huic morbo plenum antidotum reperire; nec præcisè damnamus in aliis quod in Nobis usquequaque non cernimus emendatum &c.b
Datum Viterbii xvi. Kalendas Julii, Pontificatus Nostri Anno Sextoc.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CLXXII., p.160
-
(a) Credit Mundus: Deest initium hujus epistolæ, nam mutilam illam in principio, & fine vulgavit cit. Raynaldus.
-
(b) Emendatum &c.: Ita incompletam publicavit cit. Raynaldus, ut plerumque consuevit.
-
(c) Anno sexto: Extat quidem exaratum anno VI. apud Raynaldum, sed per numerorum transpositionem, cum legendum sit anno IV., quo obiit in vigilia S. Andreæ Apostoli Pontifex.