Description
-
Clément IV (1265-1268)
-
Ut Fratres ad Eccles. dignitates extra Ordinem assumpti bona, quibus utuntur in Ordine, ante consecrationem resignent Ordinis Superioribus, nisi &c. (Ex Bullario Ord. Prædicat. tom. 1. Bul. 83. Clementis IV., & ex Regesto veteri Ordin. apud Waddingum in Regesto Pontif. num. 26. nec non Bullario Romano tom. 1. Bul. 11. al. tom. 3. Bul. 29.)
-
Anno 1268. die 9. Junii.
-
1268
-
CLEMENS &c.
Dilectis Filiis ‥ Magistro, & universis Prioribus, & Fratribus Ordinis Prædicatorum, & … Ministro Generali, & Fratribus Ordinis Minoruma Sal., & Apost. Benedictionem.
Providentia laudabilis, & salubris in cunctis vestris haberi debet operibus; ut exindè claritatem nominis in conspectu Dei, & hominum habeatis. Cum itaque (sicut asseritis) contingat interdum, quod illi, qui ex vobis de Ordine vestro ad Archiepiscopatus, & Episcopatus, & alias Prælaturas Ecclesiasticas assumuntur, non considerantes, quod ex professione in ipso emissa Ordine, nihil habent proprium, quod specialiter valeant retinere; libros, & alia, quæ apud eos hujusmodi tempore promotionis habent, usibus propriis applicare, secumque reportare præsumant in propriæ salutis dispendium, & dicti Ordinis non modicum detrimentum. Nos præsumptioni hujusmodi volentes salubriter refragari Universis Fratribus dicti Ordinis ad hujusmodi Archiepiscopatus, & Episcopatus, & Prælaturas de cætero assumendis auctoritate præsentium districtius inhibemus, ne consecrationis munus quoquomodo recipiant, antequam libros, & bona contingentia Ordinem memoratum, quæ apud eos tempore suæ promotionis habere contigerit, Prioribus seu Guardianis, & Conventibus, de quibus assumpti fuerunt, cum integritate resignent; nisi forsan iidem Priores de Consensu ipsorum Conventuum usum illorum ad certum tempus eis duxerint concedendumb: alioquin eo ipso ab executione Pontificalis Ministerii noverint se suspensos: inter hujusmodi autem libros non intelligimus compræhendi quaternulos, & illas chartulas, vel membranas, in quibus dicti Fratres sibi certa notabilia, cum aliquibus privatis sermonibus collegerunt. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostræ Constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Viterbii v. Idus Junii, Pontificatus Nostri Anno Quartoc.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CLXX., p.159
-
(a) Hæc Constitutio in Bullario Ord. Prædicat. legitur data solis PP. Dominicanis, ut & in illo Roderici pro Regul. Bul. 5., etiam apud Confetium, & in Bullerio Romano tom. 1. Bul. 11., al. tom. 3. Bul. 29.
-
(b) Duxerint concedendum: Id tamen ne fiat, inhibuit Benedictus XIII. Constitutione Postulat humilitati nostræ &c. edita anno 1725. nonis Martii Pontif. anno 1. pro Fratribus Minor.
-
(c) Alexander etiam IV. hoc ipsum decreverat litteris Ex parte vestra &c. dat. anno 1255. pro Ordine Prædicatorum die 11. Maji, & pro Ordine Minorum die 5. Decembris.