Description
-
Clément IV (1265-1268)
-
Ut bellum sacrum prædicet, aut prædicare faciat adversus Conradinum S. Ecclesiæ inimicum Indulgentias ob id Crucesignatis elargiens. (Ex Autographo in Archivo S. Francisci Perusinæ Civitatis.)
-
Anno 1268. die 13. Aprilis.
-
1268
-
CLEMENS &c.
Dilecto Filio … Guardiano Fratrum Perusin.a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Angit Nos cura solicita Romanam Ecclesiam, & Fideles ejus, quantum Nobis ex alto permittitur, a læsionibus præservare; prout exigit injunctæ Nobis officium servitutis. Et licet assiduè hujusmodi studio solicitudinis excitemur, nunc tamen ad id exercitio potiori consurgimus; cum majoris imminere necessitatis articulus dignoscatur. Sicut enim rumor nuper insonuit, Conradinusb maledictionis, & damnationis alumnus, quem produxit domus exasperans consueta eosdem Ecclesiam, & Fideles gravibus injuriis, & jacturis afficere, variisque perturbare malestiis; factus more pestiferi sui generisc ejusdem Ecclesiæ præcipuus inimicus, jam ad partes istas se contulit; ipsam Ecclesiam, dictosque Fideles, necnon clarissimum in Christo Filium Nostrum C.d Siciliæ Regem Illustrem, inclytum ipsius Ecclesiæ pugilem confederatis sibi nonnullis Infidelibus partium Italiæ satagens pro viribus impugnare. Nos igitur ad elidendos conatus ejusdem Apostolicæ studia sollicitudinis convertentes, Discretioni tuæ, de qua plenam in Domino fiduciam obtinemus, per Apostolica scripta mandamus, quatenus Christifidelibus Perusinæ Civitatis, & Diœcesis causam Dei, & ipsius Ecclesiæ per te, vel per alium, aut alios Religiosos, vel Seculares, quos ad hoc idoneos esse cognoveris, prudenter exponens, ipsos, ut contra prædictum Conradinum, & fautores ejus signum Crucis assumant; & adversus eos armis spiritualibus, & temporalibus præmuniti; cum super hoc a Nuntiis Nostris requisiti fuerint, animis promptis exurgant juxta datam a Deo tibi prudentiam efficaciter exhorteris. Non obstante Indulgentiae, qua tibi, vel Fratribus tui Ordinis dicitur ab Apostolicâ Sede concessum, ut non teneamini vos intromittere de negotiis, quæ vobis per litteras Apostolicas committuntur, nisi plenam, & expressam, seu de verbo ad verbum fecerint de indulto hujusmodi mentionem. Ut autem ad hujusmodi negotium assumendum eò faciliùs inducantur, & promptiùs animentur; quò exinde dona sibi provenire senserint potiora; Nos de Omnipotentis Dei misericordiâ, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus prædictis Fidelibus, qui de manibus tuis, vel illorum, quos ad hoc duxeris deputandos, signo vivificæ Crucis assumpto, contra prædictum Conradinum personaliter accesserint, sua conamina cum Dei auxilio repressuri; eis autem, qui non in propriis personis illuc accesserint, sed in suis dumtaxat expensis juxta facultatem, & qualitatem suam idoneos destinaverint bellatores; & illis similiter, qui licèt in alienis expensis, in propriis tamen personis, hujusmodi curaverint subire laborem, illam suorum peccatorum, de quibus fuerint corde contriti, & ore confessi, veniam indulgemus, quæ conceditur laborantibus in subsidium Terræ Sanctæ.
Datum Viterbii Idibus Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Quarto.f
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CLXII., p.154
-
(a) Fratrum Perusinorum: Subde Ordinis Minorum ex titulo eorum Præfecti nempe Guardiani, & ex loco hujus diplomatis.
-
(b) Conradinus: Nepos Friderici II. Imp., & filius Conradi prædicti Friderici filii, qui Patris, Avique jus, quod sibi in Italia deberi contra Pontifices Romanos contendebant, armis tueri, sed frustra conabatur.
-
(c) Pestiferi sui generis: Quod a pluribus Pontificibus Rom. anathematis sententia non semel ictum fuit.
-
(d) Filium nostrum C.: Carolum Andegavensem ab Urbano, & Clemente IV. Siciliæ Regem declaratum contra Manfredum, & Conradinum.
-
(e) Indulgentia: Incip. Quìeti vestræ &c., & Qui postposita vanitate &c. a Gregorio IX., & Innocentio IV. concessa; ut in 1. hujus Operis tomo.
-
(f) Jam paulo ante Pontifex per litteras incip. Visceribus Matris Ecclesiæ &c. Dat. Viterbii in die Cœnæ Domini Pontif. anno quarto sententias Interdicti innovanit in omnes Civitates, terras, & loca, quæ dictum Conradinum, ejusque fautores reciperent; ac universis Collegiis, totique Clero Monasteriorum, Ecclesiarum, & aliorum locorum Eccles. Urbis Romæ Cistercien., Prædicatorum, Minorum, & aliorum Ordinum præcepit, ut si dicta Urbs prædictum Interdictum ex præmissis incurrisset, tunc illud arctissime observarent, non obstantibus &c. Extat hæc epistola in Reges. Vatic. n. 88. tom. 3. an. 4., sed apud Raynaldum ad hunc ann. 21. & seqq. epist. cur. 4. & incompleta.