Description
-
Clément IV (1265-1268)
-
{150}Mulctare Urbem sacrorum usu minatur ob perduellionem, Conradinique sequetam; & jubet Interdictum tunc ab omnibus etiam Religiosis Mendicantibus arctissime observari. (Ex Reges. Vatic. Pont. epist. 88. tom. 3. anno 4. epist. vero 4. cur. apud Raynaldum ad hunc ann. n. 21., & seqq. sed mutilata.)
-
Anno 1268. die 5. Aprilis.
-
1268
-
CLEMENS &c.
Ad notitiam præsentium, & memoriam futurorum.
Visceribus Matris Ecclesiæa gravi diebus istis inquietudine concitatis, & turbationis insolitæ vulnere lacessitis contra cor Nostrum impellimur novum cogitare consilium, quod extrema necessitas exigit coactæ benevolæ voluntatis, quam dilectio paterna conservat terminos præterire. Licet enim ipsius Matris fecunditas cunctos populos Christianos Fidei professores uberum suorum lacte reficiat, sitque de illorum salubri statu sollicita; Cives tamen Romanos potissimè: quos peculiares filios Divina sibi dispositio statuit, gerit specialius in intimæ gremio charitatis; & eos, quos semper amplius sublimare consuevit honoribus, potiori affectione prosequitur; & in eorum salute plenius delectatur; sicut prædecessorum Nostrorum Romanorum gesta Pontificum beneficiorum largitione gratuitâ, privilegiorum concessione munificâ, spiritualium, & temporalium bonorum exhibitione largifluâ, & prærogativâ multarum, ac grandium dignitatum clara demonstratione testanturb. Decens profectò fuisse censemus, & debitum, Urbem, & Urbis incolas gratiis muniri magnificis, donis sublimibus decorari, quam Apostolorum sanguine consecratam superna clementia statuit Caput Orbis, constitutis inibi Sedis Apostolicæ præcipuis fundamentis. Ii sunt incolæ soliti Sedem ipsam veneratione debitâ colere; fructus ei devotionis impendere; ac in adversitatibus ferventer assistere, veluti vigiles, & indefessi libertatis Ecclesiasticæ defensores; cujus promovendo negotium temporibus opportunis proprium agi commodum reputabant. Inde fit, quòd quantòc filiis Matris liberalitate majorum incrementa munerum provenerunt; tantò gravius, & indecentius veritatis judicio cernitur, si per eos honori compensetur oprobrium, & pro beneficiis rependantur offensæ, a quorum gratiis manum mater provida non subduxit; quinimmo novas liberaliter adjicit, & munit robore confirmationis antiquas. Inter alia quoque, nec mirum, grandis, & miranda causa Nobis turbationis emersit, ac doloris perfodit aculeo mentem Nostram, quod cum Conradinumd damnati stipitis surculum, hostem Ecclesiæ manifestum, omnesque fautores, consiliarios, & adjutores ipsius excommunicationis sententiâ publicè duximus innodandose; quod ad cunctorum Fidelium maximè Romanorum potuit notitiam pervenire; Galvanus Lanceaf maledictionis filius ab olim viam damnationis ingressus ejusdem Conradini vexillis explicitis, & erectis, Urbem ingrediens usque Lateranum a Romanis pomposo fastu sibi occurrentibus, obviam habita comitiva, pervenit multiplicis honoris exhibitione præventus; cujus iidem Romani debuerant adventum, ne contagione macularentur ipsius, potius aspernari. Et quidem cum tam detestabilis, & horrendus excessus Nobis, & Fratribus Nostris odibilis innotuisset: tam Senator, quàm Cives ipsi, non ut decuit pœnitentes erroris, sed excedendo lascivius, patrantes graviora prioribus, præfatum Galvanum ad eorum ludos, ut ipsis illuderet, venientem non solum pari, sed majori fastu, sicut accepimus, receperunt, & munificentius honorarunt. Quis igiturg admirari sufficeret, Urbem tam magnificam, tantis dotatam viris prudentibus, viris devotione conspicuis, viris alti consilii sic improvidè, sic indevotè, sic inconsultè dilapsam, ut non solum vitare despiciat Divinæ Majestatis offensam, aut dictæ Matris injuriam, & discrimen; verùm etiam famæ propriæ cujus gloria inextricabilem per hoc probatur recipere maculam, dispendium non advertit, ducta miserabiliter in errorem sub quodam vehiculo cæcitatis. Hujus nempe talis eversio non minus, quàm damnum Ecclesiæ Nos incitat ad tollendum; cum vertatur in paternæ sinceritatis angustiam status oberrantium filiorum. Verum ipsi Romani prædictis insolentiis non contenti quosdam alios ejusdem Nuntios Conradini suas, ut audivimus, litteras deferentes honorificè recipere postmodum, ac eis in Capitolio congregare consilium non vitarunt, solemni eis audientiâ præstitâ super iis, quæ proponere voluerunt. Hæc quidem propositio, sicut est verisimile, illusione non caruit; Nam ille quondam Fridericus coluber tortuosus, de cujus venenosâ radice Conradinus jam prodiisse videtur in regulum, cujusque doctrinam ejus Ministri dolosis fictionibus imitantur, adulationibus, promissionibus, & fellitis versutiis Fideles evertere nitebatur; & in agro mentium illorum proditionis zizaniam seminabat; & munitus satanæ furentis astutiâ sæpè movebat in Urbe dissidium, sponsam Christi ponere satagens in ruinam, cujus sanguinem illius satiatus angustiis ad ejus exterminium sitiebat. Non autem credimus, quod enormes injurias, irreparabilia damna cujuslibet æstimationem excedentia pretii, & atroces offensas, quæ dictus Fridericus Romanis hostiliter intulit; prout angustæ obsidionis opprobrium, & multorum mœniorum, castrorum, ac turrium memorialis subversio repræsentet præter innumera scelera, quibus ad iram contra se, ac posteritatem suam Dominum provocavit; illa propositio contineret: Nam & proponentes forte minus audacter pulpitum conscendissent; & audientium animi non tantâ suscepissent jucunditate sermonem. Est & alia turbationis causa, doloris similis, & angustiæ non minoris. Nam quamvis interdum inter Ecclesiam, & Romanos ex aliquibus casibus contigerit exoriri discordiam, & etiam guerrarum scandala suscitarih; tamen extitit inauditum, quod ad capitalem persecutorem Ecclesiæ Urbis incorrupta constantia declinaret; quinimmo ad pacem devotè suspirans ad matris ubera celeri & filiali reditu properabat; ut in brevi conversa non videretur ad invia divertisse. Absit enim, quòd talis filia tantâ respergeretur infamiâ; ut & si non actu, vel proposito, præsumptionem saltem posset notari crimine Matricidæ. Nos igitur quibus Universalis Ecclesiæ regimen est Domino disponente commissum; quique Matris gestantes ubera Patris tenemur exercere verbera circa filios delinquentes ut virgâ paternæ correctionis ab invio retrahat, quos mundi vana conditio nonnunquam præcipitio studio deceptionis exponit; nolentes confusionem ipsius Ecclesiæ conniventibus oculis pertransire; ne reorum culpas nostras facere videamur; tàm nobilem virum H.i natum claræ memoriæ F.j Regis Castellæ Senatorem Urbis;k & Guidonem de Monte Filitrol ejus in Urbe Vicarium, quàm cæteros officiales eorum, & omnes, qui voluntarii dictis Galvano, & aliis Conradini Nuntiis occurrerunt, vel receperunt eosdem; excommunicationis, quas in fautores ejusdem Conradini, & eos specialiter, qui nuntios ipsius, litterasve reciperent, promulgavimus, hactenus denuntiamus sententias incurrisse: & nihilominus tam eosdem Cives Romanos, quàm quoslibet alios a juramento, si quod eidem Henrico tenentur, quamdiu idem Henricus in hujusmodi perversitate perstiterit, absolvimus, & manere decernimus absolutos. Monemus insuper memoratum Henricum, ut infra mensem post instans festum Resurrectionis Dominicæ, humiliter ad Nostra, & ejusdem Ecclesiæ mandata redeat; domosque Nostras Ecclesiæ Sancti Petri de Urbe; ac bona Nostra, & ipsius Ecclesiæ Romanæ, quæ occupata detinet, liberè ac in pace dimittat. Ab omni quoque offensa dilectorum Filiorum Nostrorum Johannis Sancti Nicolai in Carcere Tulliano, Matthei Sanctæ Mariæ in Porticu Diaconorum Cardinalium, & Magistri Jordanim ejusdem Cardinalis Johannis Fratris Cappellani Nostri, Cantoris Carnotensis abstinere procuret, de præmissis suis excessibus & offensis præfatis Cardinalibus & Cappellano illatis satisfacturus plenariè, ac Nostris, & ejusdem Ecclesiæ beneplacitis pariturus; alioquin ex tunc gravius contra ipsum spiritualiter, & temporaliter, prout expedire viderimus, procedemus: Prænuntiantes eidem Senatori, & Civibus, Nos tulisse dudum sententias, interdicti, quas & hodie duximus innovandas, in omnes Civitates, Terras, & loca, quæ dictum Conradinum, aut ejus Masnadamn recipient; quibus Urbs præfata, si, quod absit, alterutrum fecerit, subjacebit. Et si, quod Deus avertat, in illas inciderit, coget Nos excessus insolitus insolitam pœnam exequi; ac interdictum hujusmodi facere firmiter observari: Quocircao Universis Collegiis, totique Clero Monasteriorum, Ecclesiarum, & aliorum locorum Ecclesiasticorum Urbis Cistercien. Prædicat., Min., & aliorum Ordinum auctoritate Apostolicâ in virtute obedientiæ districtè præcipimus, quatenus, si Urbs memorata prædictum Interdictum ex præmissis incurreritp, ex tunc organa sua sine dilatione suspendant; & Interdictum ipsum arctissimè, postpositis omnibus causis, vel occasionibus quarumlibet excusationum, observent. Non obstantibus aliquibus privilegiis, vel indulgentiis quibuscumque Religionibus Ecclesiasticis, aut personis ab eâdem Sede concessis, per quæ nullum contra præmissa cuiquam volumus præsidium adhiberi. Ut autem hujusmodi Noster processus ad communem omnium notitiam deducatur, chartas, sive membranas processum continentes eumdem, in majoris Viterbiensis Ecclesiæ appendi, vel affigi ostiis, super liminaribus faciemus, quæ processum ipsum suo quasi sonoro præconio, & patulo indicio publicabunt. Ita quod iidem Senator, & Vicarius, ac alii, quos processus ipse contingit, nullam postea possint excusationem prætendere, quod ad eos talis processus non pervenerit; vel quod ignorarint eumdem, cum non sit verisimile remanere quoad ipsos incognitum vel occultum, quod tam patenter omnibus publicatur.
Actum in Palatio Nostro Viterbien. in die Cœnæ Dominiq Pontificatus Nostri Anno Quarto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CLIX., pp.151-152
-
(a) Ecclesiæ: Sc. Romanæ.
-
(b) Testantur: Quæ legi possunt in Annalibus Eccles.
-
(c) Quanto: Hic incipit epistola apud cit. Raynaldum.
-
(d) Conradinum: Conradi Friderici II. Imp. filii natum.
-
(e) Innodandos: Die vi. Kalend. Decembris, & antea die 29. Junii anno præcedenti ex Reges. Pontif. apud Raynaldum ad annum 1267. n. 4.
-
(f) Galvanus Lancea: Unus ex præcipuis Manfredi, & Conradini Ducibus.
-
(g) Quis igitur: Hæc usque ad status oberrantium filiorum omittuntur a Raynaldo.
-
(h) Suscitari: Ut in Annal. etiam Eccl. legimus.
-
(i) H.: Henricum ut infra, & apud Raynaldum.
-
(j) F.: Ferdinandi, ut & apud cit. Raynaldum, viri piissimi, ac titulo Beati condecorati.
-
(k) Senatorem Urbis: Anno præcedenti a factiosis creatum, cujus facinora descripsit Raynaldus.
-
(l) De Montefilitro: Al. Monte Feretro vulgariter Montefeltro, qui Guido postmodum in Romania, Flaminiæque parte Gibellinorum Dux, & tandem Ordinem FF. Minorum est ingressus.
-
(m) Jordani: Omnes de domo Ursina; quorum ultimus & ipse postea S. R. E. Cardinalis fuit, primus vero Rom. Pontifex Nicolaus III., antea Ordinis nostri Protector: & post eum subsequens Matthæus.
-
(n) Masnadam: Pro factione, ac secta, vel potius Palatina militia, ut apud Hispanos Mesnada dicitur.
-
(o) Quocirca: Sequentia usque ad finem, ac Datum prætermittuntur a Raynaldo.
-
(p) Incurrerit: At cum non multo post Conradinus in Urbe receptus fuerit, & quidem gloriose tamquam Imperator cum magno tripudio in Capitolium perductus ex Sterone autore suppari; nulli dubium quin Urbs Interdicti sententiæ subjacuerit.
-
(q) In die Cœnæ Domini: Nimirum die 5. Aprilis, cum hoc anno Pascha in diem 8. Aprilis inciderit, currente lit. Dom. G. a die 25. Februarii.