Description
-
Clément IV (1265-1268)
-
Monasterium S. Angeli de Claserna se a jurisdictione Episcopi Eugubini subtrahens, Eremoque S. Crucis Fontis Avellani submittens revocat, & ad pristinum statum reducit. (Ex Reges. Vatic. ep. 8. to. 3. anni 4.)
-
Anno 1268. die 30. Martii.
-
1268
-
CLEMENS &c.
Venerabili Fratria … Episcopo Eugubino, & dilecto Filio Fratri Leonardob Ordinis Fratrum Minorum Coadjutori ejusdem Episcopi Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Olim intellecto, sicut ex parte vestra fuit propositum coram Nobis, quòd … Prior Heremi Sanctæ Crucis Fontis Avellan.c Ordinis Sancti Benedicti Eugubin. Diœcesis post commissum tibi, Fili Frater Leonarde, ab Apostolicâ Sede Coadjutoris officium ad Monasterium Sancti Angeli de Clasernad dicti Ordinis ejusdem Diœcesis tibi, Frater Episcope, immediatè subjectum accedens ab … Abbate & Monachis ipsius Monasterii promissionem de exhibendâ sibi obedientiâ & reverentiâ pro libito suæ voluntatis extorserat; quodque dicti Abbas & Monachi se, ac præfatum Monasterium cum membris & pertinentiis suis, quantum in eis extitit, propriâ temeritate summiserant, in tuum, & Eugubinæ Sedis præjudicium & gravamen. Demum ad supplicationem vestram memorato Priori Nostris dedimus litterise in mandatis, ut hujusmodi promissionis, & summissionis prætextu nihil jurisdictionis in eisdem Monasterio, membris, & pertinentiis sibi vendicare præsumeret; nec vos super iis in aliquo molestaret. Verum quia ipse Apostolico in hac parte, ut dicebatur, mandato contempto, a vestris perturbationibus, & molestiis desistere non curabat; Nos de ipsius qualitate negotii volentes pleniorem habere notitiam, te, Frater Episcope, ac eosdem Priorem & Abbatem fecimus litterarum Nostrarumf auctoritate citari, ut compareretis certo termino coram Nobis; quòd possemus per vos instrui plenius de præmissis. Te verò per Procuratorem idoneum, dictisque Priore, ac Abbate personaliter juxta mandati Nostri formam Apostolico se conspectui præsentantibus, extitit ex ejusdem Prioris confessione repertum, quòd ab eisdem Abbate, ac Monachis ad eorum petitionis instantiam hujusmodi summissionem receperat; quòdque Procurator ipsorum ad hoc specialiter constitutus in animabus eorumdem, quòd summissionem ipsam perpetuo servarent, & contra eam aliquatenus non venire sub certâ pœnâ promisit, & corporali juramento firmavit, confectis exinde autenticis litteris, seu publicis instrumentis. Nolentes igitur, quòd vos, vel Eugubina Ecclesia patiamini per hoc aliquam læsionem, aut injuriam, vel jacturam; seu quòd idem Monasterium in præjudicium vestrum tali subjaceat servituti; promissionem & summissionem easdem, nec non litteras, & instrumenta prædicta, & quicquid ob id secutum extitit, auctoritate Apostolicâ penitus revocamus, cassamus, irritamus, annullamus; cassum, irritum, & nullum penitùs nuntiamus; ac decernimus nullius prorsus existere firmitatis; Abbatem & Conventum eosdem, ac ipsum Monasterium in eum omnimodè statum, in quo erat ante promissionem & summissionem easdem, de Nostræ potestatis plenitudine reducentes. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostræ revocationis, cassationis, irritationis, annulationis, constitutionis, & reductionis infringere, vel ei &c. Si quis autem &c.
Datum Viterbii iii. Kalendas Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Quarto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CLVI., p.143
-
(a) Ven. Fratri‥: Jacobo ex Ital. Sac. Ughelli tom. 1.
-
(b) Fr. Leonardo: Asculano ex epist. Sicut nostris auribus &c. anno 1266. die 26. Julii data, qua Pontifex eum præfati Jacobi coadjutorem constituit.
-
(c) Fontis Avellan.: Anno 1019. a B. Ludolfo Episcopo Eugubino fundati, cujus initium, & exitum legimus apud Cl. Mabillon. lib. 58. Annal. Benedict. ad annum 1040. num. 14. & 15.
-
(d) S. Angeli de Claserna: In cit. Annal. Benedict. minime commemoratum.
-
(e) Litteris: Quæ non apparent forsan non extantes.
-
(f) Litterarum Nostrarum: Nec istæ nobis innotescunt nisi per hanc epistolam.