Description
-
Clément IV (1265-1268)
-
Ut Novitii recedentes ab Ordine Minorum ad seculum compellantur redire, aut alium Ordinem ingredi. (Ex Archivo Conventus Aracælit. num. 60., & Speculo Minor. trac. 2. fol. 58. apud Waddingum in Reges. Pontif. num. 23. atque ex Autographo in Archivo Florentino nostri Conventus S. Crucis.)
-
Anno 1268. die 31. Januarii.
-
1268
-
CLEMENS &c.
Venerabilibus Fratribus universis Archiepiscopis, & Episcopis per Italiam constitutis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Ex parte dilectorum Filiorum Ministrorum Fratrum Ordinis Minorum in Italia existentium fuit propositum coram nobis, quod nonnulli Novitiia domorum ejusdem Ordinis, procurante humani generis inimico, ad seculum sunt reversi; quorum quidam matrimonia contrahunt, quidam verò ad Ecclesias, & beneficia Ecclesiastica, quæ prius habuerant, restitui se procurant; seu aliàs in seculo damnabiliter evagantur in animarum suarum periculum, & scandalum plurimorum, quamvis per habitum ejusdem Ordinis, qui dari profitentibus consuevit, quem ipsi sponte, ac voluntate receperuntb; & aliàs apparuerit evidenter, quod voluerint hujusmodi Religionis vitam imitari; & sub Religione Domino perpetuò deservire. Quare dicti Ministri de ipsorum salute solliciti Nobis humiliter supplicarunt, ut providére super hoc misericorditer curaremus. De vestrâ igitur discretione plenam in Domino fiduciam obtinentes, vobis per Apostolica scripta districtè præcipiendo mandamus; quatenus, si est ita, dictos Novitios, ut ad eumdem Ordinem redeant vel ad alium debeant se transferre monitione præmissâ, per censuram Ecclesiasticam, appellatione remotâ, cogatis; cum a prædictis Ministris, vel Fratribus sui Ordinis fueritis requisitic.
Datum Viterbii ii. Kalend. Februarii, Pontificatus Nostri Anno Tertiod.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CL., p.139
-
(a) Novitii: Sive Tirones, qui in loco probationis per annum positi sunt.
-
(b) Profitentibus … receperunt: Cum enim Gregorius IX., Innocentius IV., & Alexander IV. Constitutione Non solum &c. superius relata decreverint, ne Fratres ad susceptionem sui Ordinis ante professionem aliquem obligare, vel infra probationis spatium quæmquam facto, vel verbo ad profitendum, seu ad renunciandum de necessitate seculo inducere præsumerent; videri posset, hæc epistola illis opponi; verum cum in hac præmittatur: quamvis per habitum, qui dari profitentibus consuevit, quem ipsi sponte, ac voluntate receperunt, & alias apparuerit evidenter &c. facile oppositio diluitur: cum etiam in dicta Constitutione Non solum &c. dicatur: Positi in probatione Novitii ante susceptum Religionis habitum, qui dari profitentibus consuevit; seu ante professionem emissam ad statum pristinum redire possint libere infra annum: Hinc etiam Innocentius IV. in 6. c. 1. Is, qui Monasterium tit. 14. de Regul. & trans. ad Relig. lib. 3. censuit, Novitium, qui habitum Religionis petiit, induitque, anno probationis non completo Religioni adjudicari, nec resilire posse. Unde temporibus illis apud plures habitus Novitiorum ab illo Professorum secernebatur; & apud nostros notum est ex cap. 2. Regulæ Novitios tunica sine caputio cum caparone a Professis fuisse distinctos; quod postea cursu temporis variatum est.
-
(c) Aliam hujus tenoris Constitutionem ediderat Pontifex superiori anno die 31. Augusti Archiepiscopis, & Episcopis generatim missam: sed hujus Antistitibus Eccles. Italiæ datæ meminit vetus autor Barthol Pisanus Conform. ix. par. 2. in expositione capitis 2. Regulæ Fratrum Minorum; aitque privilegium Clementis loqui de habitus Professorum portatu, & apparentia mutationis vitæ.
-
(d) Pragæ in Archivo nostri Conventus S. Jacobi extat hoc diploma Archiepiscopis, & Episcopis in Regno Bobemiæ constitutis datum Viterbii iv. idus Februarii Pontif. anno tertio.