« bullarium-franciscanum-1887 »


Description

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    {137}Confirmat electionem trium Minoritarum ad Episcopatus a suo Legato factam contra Sedis Apostol. Constitutionem. (Ex Reges. Vatic. epist. 407. tom. 4. in epist. secretis, apud Waddingum in Reges. Pontif. n. 22., & Martene in tom. 2. Thesau. Anecdot. epist. 565. Clementis IV.)

  •  
    Anno 1268. die 14. Januarii.

  •  
    1268


  •  

    CLEMENS &c.

    Venerabili Fratri ‥ Episcopo Albanen.a Apostolicæ Sedis Legato Salutem, & Apost. Bened.

    Licet nostris tibi dederimus litterisb in mandatis, ut Fratres Minores, qui post Constitutionem ab Apostolicâ Sede super hoc editamc, essent ad Archiepiscopatus, vel Episcopatus, aut alias dignitates absque Generalis Ministri Ordinis eorum, vel Provincialium, qui fuerint pro tempore, licentiâ, & consensu, aut prædictæ Sedis speciali mandato in tuâ legationed promoti, ad nos ab officio, & beneficio mittere procurares suspensos, quia tamen Venerabilem Fratrem Nostrum Marcume Episcopum Cassanen.f absque Ministri sui licentiâ, & mandato tibi consenserat, confirmasti; & tàm ipsum, quàm Venerabiles Fratres Nostros Philippum Casertan.g, & … Esculan.h Episcopos, de quibus Cassanen.i, & Esculan.j Ecclesiis provideras, fecisti in Episcopos consecrari, Fraternitati tuæ in hac parte deferre, & eorum Ecclesiis providere volentes, quod per te actum est super his circa illos, ratum habemus, & firmum, & robur firmitatis volumus obtinere; defectum, si quis in præmissis extitit, supplentes de Apostolicæ plenitudine potestatis. Constitutione prædictâk quantum ad Fratres illosl in suo robore duraturâ.

    Datum Viterbii xix. Kalend. Februarii, Pontificatus Nostri Anno Tertio.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CXLVII., pp.-138

  •  
    (a) Episcopo Albanen.: Rodulpho Gallo, de quo dictum est paulo ante.
  •  
    (b) Nostris tibi dederimus litteris: Quæ tamen desiderantur: habentur tamen illæ de hac re ad Magistrum Generalem Ord. Prædicat. datæ noc anno die 21. Junii incip. Significavit nobis &c. Bul. 85. Clementis IV. in tom. 1. Bullarii ejusdem Ordinis.
  •  
    (c) Super hoc editam: Ab Innocentio IV. anno 1252. die 22. Aprilis, & Alexandro IV. ann. 1256. die 9. Junii, & 1257. die 28. Maji.
  •  
    (d) In tua Legatione: Regni Neapolitani, Siciliæque.
  •  
    (e) Marcum: Assisiatem ex Bulla Significavit Nobis &c. edita hoc anno die 20. Aprilis, assumtum per obitum Joannis Fortebrachii Patritii Romani ex Ughello tom. 1. Ital. Sac.
  •  
    (f) Cassanen.: In Calabria a jurisdictione Archiepiscopi Rheginen., cui tunc suberat, exemptæ urbis prope fines Lucaniæ positæ.
  •  
    (g) Philippum Casertan.: Quem Ughellus memorat tom. 6. Ital. Sac., sed Institutum ignoravit. Porro Caserta urbs est parva Campaniæ felicis sub Archiepiscopo Capuano, a qua Metropoli 6. mill. distat in ortum, & paulo minus a Calatia in austrum ad Vulturnum flumen, & ad radices montis Tifatæ jam Principatus titulo gentis Gaetanorum Roman., nunc vero Regiæ Majestatis Neapol., ubi superbum, proprièque Regium Palatium ædificatur.
  •  
    (h) Et … Esculan.: Crediderim Olivarium a Carolo Siciliæ Rege Pontifici pro aliqua dignitate Episcopali commendatum ex supra relata epist. Inquietamur incessanter &c. anno superiori die 26. Octobr., in qua duo commendantur P. De Corneliaco, & Olivarius; at in sequenti epistola P. De Carneliaco memoratur, non autem Olivarius, & quidem Asculen. Episcopum in Apulia, non in Piceno, eo quod R. Episcopus Albanus Legatus erat in Regnum Siciliæ, ad quod Apulia, non Picenum pertinebat. Deinde Asculum Piceni hoc tempore Pastorem habebat & Episcopum Fr. Raynaldum Ord. Min., de quo superius actum est, Asculum autem Apulum dictum & Satrianum.
  •  
    (i) Cassanen.: Leg. Casertan.
  •  
    (j) Esculan.: Subest Archiepiscopo Beneventano in Capitanata Provincia, ac finibus Principatus Ultra non longe ab Apennino inter Venusiam, & Compsam, a quibus 16. mill. pass. circiter distat Principatus titulo decoratum.
  •  
    (k) Constitutione prædicta: Superius not. (c) commemorata.
  •  
    (l) Fratres illos: Nempe Ordinis Minorum.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153800 (bullarium-franciscanum-1887), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153800 (mise à jour : 26/01/2021).