Description
-
Clément IV (1265-1268)
-
Pluribus Regem instruit documentis, & ut a consiliis viris probis, ac prudentibus utatur, admonet, nunciosque fratris suæ benigne recipiat, & exaudiat. (Ex Reges. Vatic. epist. 136. tom. 4., & 138. tom. 5. anno 1.)
-
Anno 1266. die 11. Januarii.
-
1266
-
CLEMENS &c.
Carissimo in Christo filio nostro C.a Regi Siciliæ illustri Sal., & Ap. Bened.
Profecturum ad bella Principemb pacem decet in domo propria solidare, ne dum pugna domestica lacescente distrahitur, minus ab exteris timeatur. Inter omnia sanè prælia illud magis est intimum, idem rectius dici intestinum, quod sub Dei solius oculis in conscientiæ secretissimo sinu geritur; quæ nunc rodit, nunc lacerat; nunc concutit; nunc prosternit, & alternis vicibus nunc superior, nunc inferior quietem animi vel prorsus disjicit, vel perturbat. Ergo Filii Carissime, cum jam manum mittas ad fortia contra fortem fortis, & fortiter pugnaturus, vide prius, quid domi agitur; & si forsan tumultum faciunt; si tibi movent prælium in eadem non paucæ numero, sed nec leves injuriæ, quas Ecclesiis, quas Baronibus, quas militibus, quas plebeis terris tuis fecisse diceris; & usque ad Italiam perduxisse; prius consule te, & tibi; & ne tuæ prudentiæ contra sapientis consilium initaris; viris fidelibus, & prudentibus, & audacibus aperi veritatem; qui profectò velint, & valeant, sciant, & audeant sanum tibi dare consilium; & cum magna sit differentia mentalis examinis, ad forense judicium Advocatorum diffugiis non utaris, quibus tuæ salutis negocium nullo credideris tempore committendum. Offert tibi Dominus in hoc tempore viros multa peritia præditos, multa fide pollentes, & specialiter inter illos Venerabilem Fratrem nostrumc … Altisiodoren. Episcopumd, & dilectum filium P. Cambellanum Militiæe, qui te nunquam decipient; nec ad tuum dispendium tuam faciem verebuntur; quorum consilio si te rexeris, nihil Regiæ magnitudini deperibit; nam te regens, & alios, & rectitudinis regulæ te subjiciens Regis nomen & meritum rectius obtinebis. Verum inter cætera ad id tibi in memoriam duximus reducendum, quod sæpe ac sæpius tuis auribus inculcavimus, de quærela Carissimi in Christo filii nostri L.f Regis Franciæ illustris, quod Gabellag, quam percipis, de Sale Terræ ipsius graviter scandalizat; Serenitatem tuam rogantes & hortantes attente, quatenus specialiter super illa ad tuam præsentiam accedentibus dilectis filiis P. Cambellano prædicto, & Fratre Johanne de Mansoh Ordinis Fratrum Minorum benignam præbeas audientiam, & ad ea, quæ proposuerint, verbo taliter factoque respondeas; ut & tuam liberes animam; & Fratrisi animum paratum reddas pariter & placatum.
Datum Perusii iii. Idus Januarii, Pontificatus Nostri Anno primoj.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°LXII., p.69
-
(a) C.: Carolo: De quo non semel, & pauloante.
-
(b) Principem: Contra Manfredum pugnaturus Carolus in Italiam descenderat.
-
(c) Fratrem nostrum: N.
-
(d) Altisiodoren. Episcopum: Al. Antissiodoren. vulgo Auxerre in Burgundiæ Ducatu sub Archiepiscopo Senonensi.
-
(e) Cambellanum militiæ: Vulgo Ciamberlano, sine adjecto Cubicularius Latinis, Italis vero Cameriere.
-
(f) L.: Ludovici IX. postea Cælitibus adnumerati.
-
(g) Gabella: Vectigal, seu exactio publica a Principe imposita subditis.
-
(h) Fr. Johanne de Manso: Quem S. Rex iterum anno 1268. legavit ad Pontificem, ex epist. Venientes ad &c. eo anno die 15. April. data.
-
(i) Fratris: Nempe S. Ludovici prædicti.
-
(j) Partem hujus epistolæ retulit etiam Raynaldus ad hunc annum n. 7.