Description
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Ut in officio suæ legationis uti possit quacunque opera Fratrum Ord. Prædicat. & Minorum. (Ex Vatic. Reges. Pontif. epist. 432. tom. 3.)
-
Anno 1264. die 3. Maji.
-
1264
-
URBANUS &c.
Dilecto filio S.a tituli Sanctæ Cæciliæ Presbytero Cardinali Apostolicæ Sedis Legatob Sal., & Apost. Benedict.
Discretioni tuæ assumendi, & retinendi ad tua obsequia quotcumque, & quoscumque volueris de Fratribus Prædicatorum, & Minorum Ordinum tuæ Legationis, ac mittendi illos, quos idoneos esse cognoveris; & quandocumque, & ubicumque expedire videris; committendi quoque illis negotiorum quorumcumque executionem; prout opportunum fore cognoveris: compescendi quoque Contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione remota; non obstantibus quibuslibet privilegiis, & indulgentiis eisdem Ordinibus, eorumque Fratribus ab Apostolica Sede concessis, per quæ nullum eis suffragium afferri volumus in hac parte, plenam & liberam concedimus auctoritate præsentium facultatem.
Datum apud Urbem veterem v. Nonas Maji Pontificatus Nostri Anno iii. c
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXXXVIII., pp.552-553
-
(a) S.: Simoni de Bria Gallo, de quo & in sequentibus epistolis 139., & 140. infra legendis.
-
(b) A. S. Legato: In Franciam ex cit. litteris 139., & 140., atque ex Annal. Eccles. Raynaldi.
-
(c) Eodem die præfato Card. Legato Pontifex dedit sequentes litteras.