« bullarium-franciscanum-1706 »


Description

  •  
    Urbain IV (1261-1264)

  •  
    Ut Episcopus Agrigentinus O. M. Ecclesiam suam adire nequiens provideatur ab eorum Ecclesiis, & Monasteriis. (Vatic. Reges. Pontif. epist. 529. to. 4.)

  •  
    Anno 1264. die 23. Aprilis.

  •  
    1264


  •  

    URBANUS &c.

    Venerabilibus Fratribus ‥a Kaleritan., & ‥b Arboren.c Archiepiscopis Sal., & Apost. Benedict.

    Ad hæc Deus Nos prætulit in familia domus suæ, ut oportuna singulis provisionis auxilia fideli servitutis injunctæ prudentia pro tempore dispensemus eorum necessitatibus vigilantius intendentes, qui ad Pontificalis officii ministerium in partem nostræ sollicitudinis sunt assumpti. Cum igitur Venerabilis Frater noster Gottifredusd olim de Ordine Minorum Episcopus Agrigentin.e, sicut testimonio fide dignorum accepimus, commissæ sibi Agrigentiæ Ecclesiæ possessionem secure absque conscientiæ periculo introire non possitf; ac ideo potius elegerit pro devotione Romanæ Ecclesiæ in paupertatis angustia vivere, quam bonorum temporalium cum animæ detrimento per ejusdem inimicos Ecclesiæ ubertate florere; Nos ipsum propter hoc volentes prosequi favore gratiæ congruentis, ne in derogationem Pontificalis honoris turpem sustineat necessariorum defectum; Fraternitati vestræ mandamus, quatenus ab Ecclesiis & Monasteriis Civitatum, & diœcesum, ac Provinciarum vestrarum exemptis, cujuscumque Ordinis fuerint (Cistercien., Sancti Damianig, Militiæ Templi, & Hospitalis Hierosolymitani dumtaxat exceptis) faciatis per vos, vel alios eidem Episcopo; quousque suam Ecclesiam secure adire, ac in ea morari poterit, in quinquaginta libris Turonen.h annis singulis provideri; non obstante, si pro aliis in illis partibus generaliter, vel ipsis Civitatibus, Diœcesibus, Provinciis, Ecclesiis, & Monasteriis specialiter super provisione simili, vel alia direximus scripta nostra; seu si aliquibus a Sede Apostolica sit indultum, quod ad provisionem alicujus in pensionibus minime teneantur; seu ad id compelli, quodque interdici, suspendi, vel excommunicari non possint per litteras Sedis ejusdem non facientes plenam, & expressam de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem; seu quavis alia indulgentia dictæ Sedis, de qua in nostris litteris fieri mentio debeat specialis, & per quam non expressam in præsentibus, vel totaliter non insertam hujusmodi provisionis gratia impediri quomodolibet valeat, vel differri; aut constitutione de duabus dietis edita in Concilio generali: Contradictores &c. (usque) compescendo &c. Alioquin dilecto filio Plebano de Carmignanoi Pistorien. Diœcesis nostris damus litterisj in mandatis, ut vobis omittentibus mandatum exequi Apostolicum in præmissis, ipse illud per se, vel alium, seu alios nihilominus exequatur.

    Datum apud Urbem veterem x. Kalendas Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Tertio.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXXXVI., p.551

  •  
    (a) Ven. Fratribus ...: Leonardo ex Sardinia Sacra pag. 94.
  •  
    (b) Et ‥: Homodeo ex Francisco Vico in cit. Sardinia Sacra pag. 241.
  •  
    (c) Arboren.: Nunc Aristagni & Oristano vulgo 3. Sardiniæ Metropolis.
  •  
    (d) Gottifredus: Nostris hucusque ignotus, sed Dominicanis ascriptus a Taegio, quem Fontana, & Cavallerius secuti sunt in tom. 1. Bullarii illius Ordinis.
  •  
    (e) Agrigentinus: Rocchus Pyrrhus in Notitia Agrigent. habet Fr. Gotifredum, sed Institutum Regul. ignoravit; aitque occubuisse 5. Kal. Febr. post an. 1270. & cognomento Roncioni Pisanum patria extitisse.
  •  
    (f) Introire non possit: Cum Regnum Siciliæ occupasset Manfredus tyrannus, & Ecclesiæ Rom. hostis.
  •  
    (g) Cistercien., S. Damiani: Hi duo Ordines excipiuntur a Pontifice etiam in 515. epist. Trahimus amara &c. anno 3. pro Episcopo Aquinaten. exule data ex Vaticano Regesto tom. 3.
  •  
    (h) L. Libris Turonen.: De quarum valore jam dictum alibi; sed legendum puto CL., uti alias legitur.
  •  
    (i) Carmignano: Al. Carminiano nobili Tusciæ Oppido.
  •  
    (j) Damus litteris: Quæ non habentur.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153619 (bullarium-franciscanum-1706), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153619 (mise à jour : 26/01/2021).