Description
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Ut inquirant super diversis criminibus Electo Trevirensi impositis. (Ex Gestis Archiepiscoporum Treviren. in to. 4. Vet. script. & Monum. ampliss. Collect. Martene, & Durandi col. 261., & seq. num. 198.)
-
Anno 1262. die 6. Aprilis.
-
1262
-
URBANUS &c.
Dilectis filiis Willelmo de Waltmanshuse Guardiano FF. Min. in Wesela Treveren. Diœc., & Fr. Rorico de Warnesberch de Ord. Min. FF. in Conventu Treveren.b Salut., & Apostol. Ben.
Venerabilibus Fratribus nostris Wormacien., & Spiren.c Episcopis, & dilecto filio Abbati Monasterii de Rodinkirchen Præmonstraten. Ordinis Moguntinen. diœcesis inquisitionem contra Henricum Treviren. Electumd super Simonia, sacrilegio, perjurio, homicidio, & aliis diversis criminibus, quibus irretitus esse dicitur; & quod occasione cujusdam pedagiie, seu theloneif, quod in flumine Rheni proprio motu de novo constituit, procederent contra eum, habito Fratrum nostrorum consilio, per nostras litterasg Nos meminimus commisisse. Sed quibusdam, ut intelleximus, eisdem Episcopis, & Abbati falso suggerentibus, quod inquisitio ipsa præhabito eorumdem Fratrum nostrorum consilio non processit; ipsi prætextu hujusmodi non procedunt ea, qua decet, diligentia in eadem. Unde ipsis in virtute obedientiæ nostris dedimus litteris districtius in præceptis, ut in negotio inquisitionis hujus sine difficultate, ac dilatione qualibet procedere studeant juxta priorum continentiamh litterarum. Verum quia, sicut accepimus, dictus Electus cum Episcopis, & Abbate prædictis tam per se, quam per suos tanquam male sibi conscius, & processum inquisitionis formidans de novo est propter hoc amicitiæ fœdere copulatus: Nos affectantes, ut sine suspicione cum effectu in prædicto inquisitionis negotio procedatur; discretioni vestræ in virtute obedientiæ, ac sub pœna excommunicationis per Apostolica scripta districte præcipiendo mandamus, quatenus facientes vobis prædictas litteras exhiberi, detentores ad exhibitionem earum, si opus fuerit, monitione præmissa per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compellendo, & processu legitimo, si quis per eos est habitus, observato; in negotio ipso sollicite procedatis juxta continentiam earumdem, omisso dumtaxat articulo de pedagio, seu theloneo, quem dilecto filio Plebano Ecclesiæ S. Mariæ in Confluentiai Treviren. diœcesis per litteras nostras specialiter duximus committendum. Volumus tamen, quod etiam in negotio hujusmodi quoad articulum ipsum de eodem pedagio procedatis, si Plebanus ipse infra mensem post monitionem nostram non processerit in eodem; non obstante, quod Ordini vestro a Sede Apostolica sit indultumj, ut ipsius personæ de causis cognoscere, vel mandata exequi minime teneantur, quæ ipsis a Sede committuntur eadem.
Datum Viterbii viii. Idus Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Primok.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XXIV., p.438
-
(a) In Wesel.: Vesalia Oppidulo Germaniæ ad Rhenum in ditione Electoris Trevirensis dicta etiam Vosavia, & vulgo Ober Wesel ad discrimen Vesaliæ inferioris trans Rhenum in Ducatu Clivensi positæ. In ea Fratres Minores locum habuerunt ab initio Ordinis, qui 5. est Custodiæ Treviren. in veteri Provinciali Ordinis apud Polychronicon, & Pisanum Conf. xi.
-
(b) In Conventu Treviren.: Qui caput est Custodiæ sui nominis in Provincia Coloniæ apud cit. Provinciale Ordinis; Fr. vero Rorico extat 21. epistola supra relata.
-
(c) Wormacien., et Spiren.: Eberhardo I., & Henrico II., de quibus agitur in Gallia Christiana Patrum Maurin. tom. 5. num. 42., & 49.
-
(d) Treviren. Electum: De quo in epist. 21. proxime relata.
-
(e) Pedagii: Vectigalis genus quoddam, ut in primo hujus Operis tomo p. 65.
-
(f) Thelonei: Telonium mensa publicanorum est, ubi vectigal exigitur, & ipsum etiam vectigal.
-
(g) Per nostras litteras: Incip. Ad audientiam nostram &c. anno 1261. die 22. Novembr. datas.
-
(h) Continentiam: Idest argumentum, illudque in eis contentum.
-
(i) In Confluentia: Vulgo Coblentz urbe ad Mosellæ cum Rheno confluentiam, unde nomen accepit.
-
(j) Indultum: Ut in cit. epist. 21. (g)
-
(k) Iterum Pontifex scripsit ad eosdem super eadem re hoc etiam anno die 30. Novembris; deinde anno sequenti, ut infra: Vacante enim Ecclesia Trevirensi anno 1259. per mortem Arnoldi II, in contentione duo eliguntur Arnoldus de Sleida, & Henricus de Bolandia Archidiaconi Ecclesiæ Treviren.; neutroque prævalente, eorum electionem irritam declaravit Alexander IV., promovitque Henricum de Fistinga Decanum Ecclesiæ Meten.; qui ad Sedem Apostolicam interim se contulerat; ac arte, ut eligeretur Archiepiscopus, obtinuerat anno 1260. Kalendis Decembris. Quo peracto Treverim profectus brevi tempore plura ferunt patrasse scelera, & pluribus vim intulisse; ob quæ Urbanus Pontifex scripsit Wormacien., & Spiren. Episcopis, ac Abbati de Rodinkirche cit. Ad audientiam nostram &c., sed illis cum memorato Electo amicitia se se copulantibus, Pontifex inquisitionis negotium committit supradictis Fratribus his litteris: ut refert Auctor Synchronos Vitæ Henrici de Fistinga Archiepisc. Treviren. inter Gesta Archiepiscop. Treviren. supracit. num. 190. & seqq.