Description
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Pecuniam & alias res apud infrascriptos depositas mandat nemini dari, sed integre custodiri ad novum suum imperium rerum interim indicem exposcens. (Ex Vatic. Tabulario Reges. Pontif. pag. 5. tom. 2.)
-
Anno 1261. die 23. Novembris.
-
1261
-
URBANUS &c.
Dilectis filiis ... Guardiano, & Conventui Fratrum Minorum de Urbea Sal., & Apost. Benedict.
Cum, sicut Nobis est pro certo relatum, Frater Jacobusb quondam Rector Hospitalis Sancti Thomæ de Urbec quandam pecuniæ quantitatem, & res alias in Domo vestra duxerit deponendasd; præsentium vobis auctoritate in virtute obedientiæ districte præcipiendo mandamus; quatenus, sicut gratiam nostram caram habetis, & indignationem cupitis Apostolicam evitare, nihil de prædicto deposito Fratrem ipsum, vel quemquam alium quomodolibet recipere permittatis; nec præsumatis inde sibi, vel alii aliquid exhibere; sed illud sine diminutione reservetis, quo usque a Nobis aliud super hoc receperitis in mandatise, quantitatem ipsius pecuniæ, & quæ, & quot sint res aliæ depositi antedicti, per vestras nobis litteras quantocius intimetis.
Datum, ut supra.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°IX., p.429
-
(a) Fratrum Minorum de Urbe: Cum duos Conventus, tunc haberent Fratres Minores in Urbe Roma, antiquiorem S. Blasii al. S. Francisci trans Tyberim ad Ripam, & recentiorem S. Mariæ Aræcæli in Capitolio; posset quis ambigere, de quo loquatur Pontifex; sed de Aracælitano sermonem esse judicatur, utpote præcipuo, & cujus alterum veluti pars & membrum censebatur.
-
(b) Fr. Jacobus: Forsan Ordinis Minorum, qui anno 1234. a Gregorio IX. factus fuerat Oeconomus Monasterii S. Cosmæ trans Tyberim ex epist. 143. ejusdem Pontificis in tomo 1. hujus Bullarii relata: an autem idem sit, qui in hujus Pontificis epist. 126. to. 4. Archivi Vatic. dat. anno Pontif. 3. dicitur Fr. Jacobus Capellanus noster, non ausim definire.
-
(c) S. Thomæ de Urbe: Num quæ nunc Parœcia est sub titulo S. Thomæ ad Cencios in regione Regulæ, vel S. Thomæ in Regione Parionis?
-
(d) Deponendas: Custodiam vero pecuniæ propter occasiones malorum, & turpes pro casuum varietate infamias periculosissimam in Fratribus plures, & miserabiles nostri temporis, quas ex depositis Ordo incurrit, confusiones ostendunt: inquit B. Hugo Dignensis in cap. 4. Regulæ FF. Minorum subjungens: Et quidem vile est, propriæ contemptorem pecuniæ custodem, vel dispensatorem se facere alienæ: Qui sua propter pericula repulit, stulte se rursum propter aliena exponit.
-
(e) In mandatis: Quæ quando sint data, non apparet.