Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Ut iisdem privilegiis, & indulgentiis, quibus fruebantur in alio Monasterio, uti possint & in isto. (Ex Reges. Vatic. ep. 32. apud Waddingum in Reges. Pontif. n. 72.)
-
Anno 1260. die 9. Martii.
-
1260
-
ALEXANDER &c.
Dilectis in Christo filiabus ... Abbatissæ & Conventui Monasterii Monialium S. Claræ de Longe March.a juxta Ipram Morinen. Diœcesis Ord. S. Damiani Sal., & Apost. Benedictionem.
Devotionis vestræ meretur honestasb, ut desideriis vestris favorem benevolum præbeamus. Sane ex serie vestræ petitionis accepimus, quod vos dimisso loco de Longe Marke, ubi vobis minus ibi apte degentibus sanctæ conversationis vestræ otium contingebat sæpius ex multis incommodis interrumpi; apud Rosendale supra plateam de Longe Marke in Parochia Sancti Joannis Morinen. diœcesis elegistis accommodam mansionem, procurantes id postmodum per nostras litteras confirmari. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati, ut privilegiis, indulgentiis, & litteris vobis ab Apostolica Sede concessis, quibus hactenus usæ fuistis, dum in prætacto loco de Longe Marke morabamini, deinceps in prætacto loco de Rosendale libere uti possitis, auctoritate vobis præsentium indulgemus. Nulli ergo &c. nostræ concessionis &c. Si quis autem &c.
Datum Anagniæ vii. Idus Martii, Pontificatus Nostri Anno Sexto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°DXLI., pp.389-390
-
(a) S. Claræ de longe March.: De quo Monasterio tunc sub titulo S. Mariæ de Longe Marche actum est supra ad litteras hujus Pontificis Cum sicut ex parte &c. dat. anno 1258. die 20. Februar., quæ consuli possunt pro notis ad has etiam attinentibus.
-
(b) Meretur honestas: Ita incipit codex apud Waddingum; sed codex Vaticanus rectius habet Devotionis vestræ meretur honestas &c.