Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Ut si Archiepiscopus Pisarum non dissolverit unionem Hospitalis S. Jacobi de Orticaria ab eo cum magno Civitatis Hospitali factam infra tempus indictum, ipse adimpleat. (Ex Archivo nostri Conventus S. Francisci Castellionis Florentini.)
-
Anno 1260. die 16. Februarii.
-
1260
-
ALEXANDER &c.
Dilecto filio Fratri Mansuetoa de Ordine Minorum Capellano, & Pœnitentiario nostro Sal., & Apost. Bened.
Dilecti filii ... Prior, & Conventus Ecclesiæ Sancti Jacobi de Orticariab Ordinis S. Augustini Pisanæ Diœcesis nobis significare curarunt, quod cum Commune Pisarum occasione compositionis olim inter ipsos, & Romanam Ecclesiam initæ quoddam Hospitale jam incœptumc ab eis teneantur Pisis construere de bonis propriis, & dotare; Venerabilis Frater noster Archiepiscopus tunc Electus Pisanusd ad tui, sicut dicitur, instantiam tunc in illis partibus Nuncii nostrie omnia Hospitalia Pisanæ Civitatis, & Diœcesis Hospitali hujusmodi construendo per ipsos subjecit auctoritate propria, & univit, etiam Capituli sui ad id accedente consensu; Nosque postmodum confirmantes prædicta, & supplentes defectum, si quis fuisset super iis, de plenitudine Apostolicæ potestatis Hospitalia ipsa eidem Hospitali, vel Magistro ipsius assignari per certum executorem deputatum a nobis super hoc nostris sub certa forma litterisf dicimur mandavisse. Unde præfato Archiepiscopo litteris nostrisg injungimus, ut subjectionem, & unionem hujusmodi, omnemque concessionem factam per eum, vel per quamlibet alium qualicumque conditione, vel modo de Hospitali eorumdem Prioris, & Conventus sito juxta eamdem Ecclesiam Sancti Jacobi procuret infra octo dies post receptionem litterarum ipsarum sine difficultate qualibet revocare. Quocirca discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus, si memoratus Archiepiscopus mandatum nostrum infra præscriptum tempus neglexerit adimplere; tu super iis statuas, & ordines, prout secundum Deum, & justitiam videris expedire: Contradictores auctoritate nostra, appellatione postposita, compescendo.
Datum Anagniæ xiv. Kalend. Martii, Pontificatus Nostri Anno Sexto.h
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°DXXXIII., p.385
-
(a) Fratri Mansueto: Quem etiam an. 1257. Pontifex legaverat Pisas pro compositione inter Ecclesiam Romanam, & Civitatem illam ex litteris Clemens semper, & mitis &c. eo anno datis die 1. Aprilis, ibique relatis.
-
(b) S. Jacobi de Orticaria: Olim quidem Prioratus nobilis cum Hospitali prope Pisas, at nunc, ut audio, modica Ecclesia ruralis est.
-
(c) Hospitale iam incœptum: Anno 1257., ut adnotavimus ex Ughello supra ad litteras 323. Clemens semper, & mitis &c., & ex Bulla 378. Oblata &c.
-
(d) Archiepiscopus tunc Electus Pisanus: Fridericus Vicecomes Pisanus ex Innocentii IV. Sacellano ann. 1254. ab eodem electus obiit ann. 1278. ex Ughello tom. 3. Ital. Sac. in Pisan. Archiepisc. num. 51. al. 52.
-
(e) Nuncii nostri: Fr. Mansueti opera, atque instantia.
-
(f) Nostris sub certa forma litteris: Quæ tamen apud cit. Ughellum plures hujus Pontificis pro dicto Hospitali litteras referentem non habentur.
-
(g) Litteris nostris: Sicut nec istæ ibi leguntur.
-
(h) Hoc ipsum Pontifex statuerat de Hospitalibus Ordinis Camaldulen. Pisan. anno 1257. diplomate 378. Oblata nobis &c. die 3. Novembris edito.