« bullarium-franciscanum-1488 »


Description

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Concedit eis Ecclesiam S. Leonardi de Cruce Rodii cum facultate eo se transferendi. (Ex Reges. Vatic. epist. 203. apud Waddingum in Reges. Pontif. num. 69.)

  •  
    Anno 1259. die 1. Novembr.

  •  
    1259


  •  

    ALEXANDER &c.

    Dilectis in Christo filiabus ‥ Abbatissæ, & Conventui Monasterii SS. Laurentii, & Nicolai de Aquilaa Ordinis Sancti Damiani ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Religionis favor, sub qua virtutum Domino deservitis, & devotionis vestræ merita Nos inducunt, ut vos illa prosequamur gratia, quæ vobis, & Monasterio vestro dignoscuntur opportuta. Cum itaque in Civitate Aquilan.b non possitis, sicut accepimus, faciente malitia temporis, commoraric; Nos volentes vobis, & Monasterio vestro salubri remedio provideri, ruralem Ecclesiam Sancti Leonardi de Cruce Rodiid Aquilen. diœcesis cum omnibus possessionibus, & juribus suis; non obstante, quod Venerabilis Fratris nostri ‥ Episcopie, & dilectorum filiorum Aquilen., & Sancti Martiani de Rodio Capitulorum ad id non accedit assensus; vobis, & per vos eidem Monasterio damus, concedimus, & conferimus de plenitudine potestatis; & nihilominus transferendi vos cum omnibus bonis vestris ad eamdem Ecclesiam, & utendi privilegio exemptionis vestræ, ac omnibus aliis indulgentiis, & privilegiis Ordini vestro ab Apostolica Sede concessis, vel etiam concedendis competentibus vobis, auctoritate præsentium devotioni vestræ liberam concedimus facultatem: statuentes, ut de cetero prætacta Ecclesia Sancti Leonardi sit caput, & in ea liberæ, & exemptæ, velut in prætacto Monasterio hactenus manebatis, sub dominio tantum Sedis ejusdem, cujus estis speciales filiæ, maneatis. Nulli ergo &c. nostræ collationis, constitutionis, & concessionis &c. Si quis &c.

    Datum Anagniæ Kal. Novembris, Pontificatus Nostri Anno Quinto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°DXVIII., p.368

  •  
    (a) Monasterii SS. Laurentii, et Nicolai de Aquila: Cujus loci hæc prima mentio in Annal. Min., quod ejus origo, atque fundatio ignoretur.
  •  
    (b) In Civitate Aquilana: In Vestinis, nunc Aprutii primaria in monte ad subterfluentem Aternum vulgo Pescara posita, & anno 1257. Episcopali dignitate ornata.
  •  
    (c) Malitia temporis commorari: Ut contigit etiam Monialibus Clarissis Cortonæ translatis an. 1258. ad locum Gavallionis Diœcesis Tuscanen., & Castri Begni Diœcesis Feretranæ ad locum Ischeti Diœcesis Urbinat. ob externa, & intestina bella inter Guelfos, & Gibellinos in ditione præsertim Regni Neapolitani, ubi Manfredus Tarentinus Princeps omnia, quæ fuerant olim Friderici II. Imp., armis sibi subjicere navabat.
  •  
    (d) S. Leonardi de Cruce Rodii: Oppidi Aquilanæ Diœcesis, ubi primaria Ecclesia, & Collegiata S. Martiano dedicata est.
  •  
    (e) F. nostri .... Episcopi: Berardi de Padula Alexandri IV. consanguinei anno 1252. ab Innocentio IV. promoti ad Furconen. Ecclesiam; annoque 1257. suppressa Furconii Sede factus est Episcopus Aquilanus, & anno 1264. ex hac vita discessit; cum anno 1258. vidisset excidium Aquilanæ Civitatis, ut ferunt, a Gibellinis, ac Manfredi fautoribus illatum.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153401 (bullarium-franciscanum-1488), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153401 (mise à jour : 26/01/2021).