« bullarium-franciscanum-1486 »


Description

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Ut earum Capellanus valeat Ecclesias sui Monasterii visitare, & solitas procurationes recipere. (Ex Reges. Vatic. ep. 189. apud Waddingum in Reges. Pontif. num. 68.)

  •  
    Anno 1259. die 18. Octobris.

  •  
    1259


  •  

    ALEXANDER &c.

    Dilectis in Christo filiabus ‥ Abbatissæ, & Conventui Monasterii Sanctæ Mariæ, & Sancti Bartholomæi de Falesioa Ordinis Sancti Damiani ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Massan. Diæcesis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Ex tenore vestræ petitionis accepimus Nos Monasterium vestrum, quod olim fuit S. Benedictib, pro eo quod erat in spiritualibus, & temporalibus non modicum deformatum, cum juribus, & pertinentiis suis vobis duximus concedendum. Cum autem, sicut nobis asseritur, Abbates, qui olim prætacto Monasterio præfuerunt, S. Laurentii, S. Antimi de Plumbinoc, & quasdam alias Ecclesias Massan. & Velletran. diæcesisd pleno jure ad ipsum Monasterium pertinentes, de antiqua, & approbata, hactenusque pacifice observata consuetudine ex eorum officio visitarint, & receperint procurationese ratione visitationis hujusmodi sibi debitas ab eisdem; Nobis humiliter supplicastis, ut providere vobis super hoc paterna sollicitudine curaremus. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati auctoritate vobis præsentium indulgemus, ut Capellanus vestri Monasterii, qui pro tempore fuerit in eodem, prætactas Ecclesias valeat visitare, procurationes recipere ab eisdem; sicut dicti Abbates fecisse noscuntur, qui olim dicto Monasterio pro tempore præfuerunt. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere &c. vel ei &c. Si quis autem &c.

    Datum Anagniæ xv. Kal. Novembris, Pontificatus Nostri Anno Quinto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°DXVI., p.367

  •  
    (a) S. Mariæ, et S. Bartholomæi de Falesio: De quo Monasterio actum est supra ad epistolas: Cum a nobis petitur &c. dat. anno 1257. 13. Decembris., & Religiosam vitam &c. dat. anno 1258. 23. Maji; sed cum epist. prima diviserit Monasterium S. Mariæ ab illo S. Bartholomæi, & hic unita legantur; conjicimus separationem illam parum stetisse, aut Falesianum ita dictum esse.
  •  
    (b) S. Benedicti: Cuius tamen mentio in Annal. illius Ordinis nulla extat.
  •  
    (c) S. Laurentii, S. Antimi de Plumbino &c.: Quarum Ecclesiarum fit mentio in supracitata Bulla Religiosam vitam &c.
  •  
    (d) Et Velletran. Diœcesis: Hujus mentio non occurrit in prædicta Bulla Religiosam vitam &c., in qua omnia bona Monasterii recensentur; sed reponendum Volaterran.; quæ Diœcesis confinis est Massanæ, a qua Velletrana longissime distat.
  •  
    (e) Procurationes: Quæ quid sint, diximus in tomo 1. hujus Operis p. 724. (i)

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153399 (bullarium-franciscanum-1486), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153399 (mise à jour : 26/01/2021).