Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Ut absolvere queat eos, qui aliquid in executione votorum emissorum super visitatione Ecclesiæ Assisiatis S. Francisci omiserunt. (Ex Assisiat. Archivo nostri Conventus S. Francisci apud Auctorem Collis Paradisi lib. 2. pag. 24.)
-
Anno 1258. die 6. Maji.
-
1258
-
ALEXANDER &c.
Dilecto filio ... Custodi Fratrum de Ordine Minorum Ecclesiæ Sancti Francisci Assisiat. Salutem, & Apostol. Bened.
Pro reverentia Beati Francisci Confessoris, ad quem devotionis affectum gerimus specialem, tuis votis super iis libenter annuimus, quæ pietati conformia, & animarum profectui esse percipimus opportuna. Hinc est, quod Nos tuis, & dilectorum filiorum Fratrum Ecclesiæ ipsius Sancti de Assisio supplicationibus annuentes discretioni tuæ præsentium auctoritate concedimus; ut illis, qui causa devotionis ad eamdem Ecclesiam accedentes aliquid in executione votorum emissorum super visitatione ipsius Ecclesiæ omiserint, cum ab eis humiliter fueris requisitus, salutarem pœnitentiam super hoc possis injungere; prout secundum Deum videris expedire.
Datum, ut supraa.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CDXXI., p.288
-
(a) Similem, sed ampliorem non multo post nempe die 26. Septembris Pontifex edidit epistolam, quæ infra dabitur.