Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Confraternitati nomen dantibus, & ad ejus congregationem certis diebus accedentibus de injuncta eis Sacrament. pœnitentia 100. dies relaxat. (Ex Monumentis nostri Conventus S. Francisci Tuscanen. apud Theulum in Appar. Minor. lib. 2. cap. 2.)
-
Anno 1258. die 9. Martii.
-
1258
-
ALEXANDER &c.
Dilectis filiis Rectoribus, Confratribus, & Sororibus universis Fraternitatis B. Mariæ, & B. Francisci Tuscanen.a Salutem, & Apostol. Benedict.
Licet is, de cujus munere venit &c.b Cum itaque, sicut dilecti filii Fratres de Ordine Minorum Tuscanen.c Nobis significare curarunt, Fraternitas vestra in honorem Beatæ Virginis Mariæ, & Beati Francisci Confessoris facta esse noscatur; Nos eam cupientes de bono in melius augmentari, de Omnipotentis Dei misericordia &c.d
Datum Viterbii vii. Idus Martii, Pontificatus Nostri Anno Quarto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CDX., pp.-281
-
(a) Tuscanen.: vulgo Toscanella urbs Patrimonii B. Petri Episcopalis Viterbiensi Ecclesiæ unita; de qua alias dictum est.
-
(b) Venit &c. Vide similem Bullam pro Confraternitate Balneoregiensi anno 1257. die 8. Novembris edita, ut & pro aliis Confraternitatibus Auximan., & Recanaten.
-
(c) Minorum Tuscanen.: De quorum loco actum est supra ad Bullam: Quoniam ut ait Apostolus &c. Innocentii IV. anno 1252. die 17. Junii editam; & ad aliam Alexandri IV. incip. Ad Audientiam nostram &c. anno 1257. die 23. Julii.
-
(d) Misericordia &c.: Reliqua ut in supradicta Bulla pro Confraternitate Balneoregiensi.
Informations
Document
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153293 (bullarium-franciscanum-1380), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153293 (mise à jour : 26/01/2021).