Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Fratres Tuscanen. a jurisdictione Cleri eximit; & censuras Eccles. ab eo in illos latas, vel ferendas nullas esse decernit. (Ex Archivo S. Francisci Tuscanen. apud Casimirum Romanum in Memoriis Hist. Provinciæ Romanæ Ord. Minor.)
-
Anno 1257. die 23. Julii.
-
1257
-
ALEXANDER &c.
Dilectis filiis Fratribus Minoribus de Tuscan.a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Ad audientiam nostram pervenit, quod Clerici Tuscanen., qui deberent pro Divina reverentia, & favore, quem vos eisdem circa animarum curam, & cultum Divinum per operis, & sermonis potentiam exhibetis, grata vobis consolationis solatia, & uberioris subventionis auxilia ministrare; minime attendentes, quod per vestrum Ministerium salus proveniat animarum; vos variis intolerabilibus gravant injuriis; pacem vestram, & quietem, Divino timore postposito, conantes multipliciter impedire; sepultura, & indultis aliis Ordini vestro ab Apostolica Sede concessis vos uti libere nullatenus permittendo; & quasi non sufficiat eis, ut pro tanta injuria de offensa Christi, & nostra notabiles habeantur, in testimonium propriæ aviditatis, & culpæ cumulum gravioris nituntur cæca cupiditate traducti de iis, quæ vobis Fidelium pietas elargitur, aut alias Divinæ retributionis intuitu in ultima voluntate relinquit, totum, vel partem quamdam prætextu portionis canonicæ, & cujusdam consuetudinis, quæ apud ipsos, ut dicitur, Paternaticumb nominatur, a vobis pertinaciter extorquere in grave vestrum præjudicium, & scandalum Fidelium prædictorum; temere comminantes velle se in Benefactores vestros, seu dantes vobis eleemosynas, aut etiam prædicationis, vel alia Causa ad locum vestrum venientes Excommunicationis sententias promulgare. Nos igitur, qui Ordinem vestrum, quem pro Divina reverentia Sedis Apostolicæ protegit ubique pietas, ab omni injuria reddere cupimus alienum; vos a qualibet jurisdictione omnium Clericorum Tuscanen. eximimus de gratia speciali; Suspensionis, & Interdicti, aut Excommunicationis sententias in vos, aut in locum vestrum communiter, vel divisim, seu in Benefactores vestros occasione præmissorum, vel similium gravaminum, aut in venientes ad locum vestrum contra prohibitionem eorum latas, seu ferendas ab eisdem Clericis, vel ab ipsorum aliquo decernendo irritas, & inanes; præsentibus ad Sedis Apostolicæ beneplacitum duraturis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ exemptionis, & Constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem &c.
Datum Viterbii x. Kalend. Augusti, Pontificatus Nostri Anno Tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXLIX., p.231
-
(a) Tuscan.: De quo loco dictum est ad Bullam Innocentii IV. anno 1252. die 17. Junii editam, Quoniam ut ait &c.
-
(b) Paternaticum: abest hoc vocabulum a Fresnen. Glossario med. & inf. Latin.