Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Ut de bonis suis nihil cuiquam ullo prætextu solvere teneantur. (Ex Reges. Vaticano epist. 528. apud Waddingum in Regesto Pontif. num. 34. al. epist. 558.)
-
Anno 1257. die 21. Julii.
-
1257
-
ALEXANDER &c.
Dilectis in Christo filiabus ... Abbatissæ, & Conventui Monasterii Sanctæ Catarinæ de Loculoa Januen. Ordinis Sancti Damiani ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Salutem, & Apostol. Benedictionem.
Quanto studiosius Divinæ contemplationi vacatis Domino famulando, tanto quieti vestræ libentius providemus. Hinc est, quod cum Monasterium vestrum sincera diligamus in Domino caritate, devotionis vestræ precibus inclinati auctoritate vobis præsentium indulgemus, ut de quibuscumque bonis vobis, vel Monasterio vestro a Christifidelibus in vita, vel in ultima voluntate legatis, vel legandis in posterum, nulli usque ad nostrum beneplacitum teneamini solvere aliquid prætextu cujuslibet juris Diœcesani, aut consuetudinis, seu alicujus canonicæ portionis. Nulli ergo &c. nostræ Concessionis &c. Si quis autem &c.
Datum, ut supra.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXLVII., pp.230-231
-
(a) De Loculo: De quo extant & aliæ hujus Pontificis litteræ hoc anno die 11. Augusti datæ, & infra publicandæ; ejus tamen initium in Annal. Minor. innotescit ex diplomate hujus Pontificis Religiosam vitam eligentibus &c. anno 1255. die 30. Aprilis editum.