Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Ut in Missarum Solemniis Ministri sericis indumentis uti possint. (Ex Reges. Vatic. epist. 418. apud Waddingum in Regesto Pontif. num. 31.)
-
Anno 1257. die 3. Julii.
-
1257
-
ALEXANDER &c.
Dilectis filiis ... Guardianisa , & Fratribus Ordinis Fratrum Minorum Neapolitan.b Salutem, & Apostol. Benedictionem.
Locis pia Religione conspicuis, in quibus Divinæ gloria Majestatis frequentia devotæ laudis attollitur, & virtutum studio deservitur, debet Apostolicæ Sedis circumspecta benignitas in iis, quæ sunt honoris, & gratiæ, ad illorum decorem congruum se munificam exhibere. Hinc est, quod Nos circa vos, & Ordinem, & locum vestrum benevolum dirigentes affectum, ut in Missarum solemniis Sacerdos, & alii Ministri Altaris ipsius Ordinis sericis indumentis intra Ecclesiam vestram libere, prout moris est, uti valeant; non obstante statuto contrario ejusdem Ordinis, vobis auctoritate præsentium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei &c. Si quis autem &c.
Datum Viterbii v. Nonas Julii, Pontificatus Nostri Anno Tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXLII., pp.226-227
-
(a) Guardianis: Erant enim tunc Neapoli duo Fratrum Minorum Cœnobia S. Mariæ Novæ alterum tempore S. Francisci, forsan & ab ipso acceptum, in ipso littore maris prope Regis Palatium, ubi an. 1226. men. Octobri decessit B. Augustinus Assisi as primus Provinciæ Terræ laboris Minister: alterum vero S. Laurentii anno 1234. acquisitum.
-
(b) Neapolitan.: Etsi plures extiterint hujus nominis Civitates in Africa, Palæstina, Macedonia &c. hic tamen sermo est de Neapoli Campaniæ, seu Terræ laboris urbe.