Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Mandat, ut Pisanos, cum juramentum præstiterint de stando mandatis Ecclesiæ Romanæ, absolvat ab excommunicatione, & interdictum relaxet. (Ex Regesto. Vatic. apud Ughellum tom. 3. Ital. Sac. in Archiepisc. Pisan. num. 51. al. 52.)
-
Anno 1257. die 1. Aprilis.
-
1257
-
ALEXANDER &c.
Dilecto filio Pœnitentiario nostro Fratri Mansuetoa de Ordine Minorum Salutem, & Apost. Bened.
Clemens semper, & mitis in suis actibus Mater Ecclesia illum circa suos filios tenet modum, ut tamquam vehementer in operibus pietatis exultans, quasi amænas sibi delicias existimans misereri, eligit magis servare mansuetudinem, quam rigorem; & ignoscere potius, quam sævire; unde si culpam in quoquam reperiat, vel offensam, quia delectabile, ac jucundum est sibi dimittere delinquentem in dimissione, vel moderatione jucundum; libentius parcit, quam feriat; & plus se illi propitiam exhibet, quam severam; nam & ignoscit, quod revera tunc de aliquo egregie vindicta sumitur, cum ei magnanimiter indulgetur; id enim in suis præcipue quærit, & optat Ecclesia, quod cum suo benigno collecti gremio amore, ac devotione proficiant, & in suorum dulcedine uberum continuo delectentur. Sane accedentes ad præsentiam nostram Ambasciatores, & Syndici Communis Pisarum ex parte ipsius Communis Nobis supplicaruntb, ut dictum Commune paratum mandata nostra suscipere, ac servare per omnia reverenter in nostram, & Apostolicæ Sedis gratiam admittere curaremus; offerentes Nobis, quod dictum Commune nullum in Regem Romanorum, seu Imperatorem recipiet, nisi eum, quem Romana Ecclesia approbabit; & quod dictum Commune dictam Ecclesiam, Legatos, & Nuncios ejus, ac Familias eorumdem in personis, vel rebus nunquam offendet; nec ullo tempore in aliquo contra Ecclesiam erit eamdem; nec adversus ipsam inimicis ejus, vel adversariis adhærebit; aut contra eam præstabit auxilium, vel favorem; sed Ecclesiæ Legatos, & Nuncios humiliter, & devote suscipiet, & eos congrua reverentia, & honorificentia pertractabit. Dictum quoque Commune in Civitate Pisana, & districtu ipsius res, & bona, quæ fuerunt Prælatorum, & familiarium suorum, & illorum omnium, qui dudum in galeis capti fueruntc, diligenter, & sine fraude inquirere; ac ea, de quibus invenire poterit, quod ad illos de Civitate, & districtu prædictis præsentes, absentes etiam pervenerint per eos, aut hæredes, vel successores eorum, si forte decesserint, restitui facere teneantur. Ad hæc prædictum Pisanum Commune in Civitate ipsa, vel circa eam in loco apto, quem ad hoc duxerit designandum, quoddam Hospitaled construi faciet, in quo tam pro ædificiis, quam pro donatione ipsius usque ad Quinquennium decem millia libras Pis. parvorume, videlicet duo millia quolibet anno expendet. Hujusmodi autem Hospitale curæ, gubernationi, dispositioni, & defensionif nullo medio subjacebit ab omni jure, & Jurisdictione Diœcesani Episcopi, & cujuscumque alterius prorsus exemptum. Nos itaque more Patris, qui offendentes filios odisse non potest, te, de cujus circumspectione plenam in Domino fiduciam obtinemus, ad Partes illas propter hoc duximus destinandum; Discretioni tuæ per Apostolica scripta mandantes, quatenus postquam prædictum Commune de prædictis omnibus faciendis, & plenarie adimplendis, & observandis cautiones, & securitates idoneas, & sufficientes curaverit exhibere; & de stando præcise mandatis nostris super omnibus injuriis, & offensis Ecclesiæ Legatis, & Nunciis prædictis, & Familiis eorumdem, ac etiam quibuscumque aliis occasione ipsorum, & discordiæ ortæ dudum inter Ecclesiam, & quondam Fredericum olim Romanorum Imperatorem illatis, corporale præstiterit juramentum; ac nihilominus de non offendendis Ecclesiæ Legatis, & Nunciis prædictis, & eorum Familiis; & de suscipiendo eos humiliter, & devote, ac ipsis reverenter, & honorifice pertractandis; & quod nullo tempore contra Ecclesiam ipsam erit, atque adversus eam ipsius inimicis, & adversariis adhærebit; aut contra ipsam præstabit auxilium, vel favorem, prout superius est expressum; Statutum fecerit post Capitulum de Fide Catholica in suis Capitularibusg adnotandum; quod Statutum Potestates Civitatis ipsius, qui pro tempore fuerint in eadem, in principio sui regiminis, ac universi, & singuli Civitatis prædictæ observare jurabunt; & de quo fideliter observando quilibet Potestas Pisanæ Civitatis Successorem suum præstare faciet in perpetuum juramentum; & de hoc etiam cautionem, & securitatem idoneam, & sufficientem ipsum Commune exhibuerit. Præfatum Commune, & omnes Clericos, & Laicos, viros, & mulieres Civitatis, & Districtus prædictorum absentes, & præsentes, & quoslibet, qui nomine Pisani censentur, ab omnibus excommunicationum, & interdictorum sententiis, quas incurrerunt; & quæ in eos fuere prolatæ occasione captionis, & spoliationis Prælatorum, & Familiarium suorum, & aliorum, qui dudum in galeis cum Prælatis capti fuerunt eisdem; ac etiam servitii sui obsequii præstiti ab ipsis quondam Friderico olim Romanorum Imperatori, & ejus filiis, seu Nunciis, vel Officialibus, aut fautoribus, vel coadjutoribus, sive complicibus eorumdem; & pro quibuscumque injuriis, vel offensis illatis ab eis eidem Sedi, seu Legatis, vel Nunciis ipsius, sive aliis pro eadem Sede quacumque occasione, vel causa; & pro eo, quod inobedientes prædictæ Sedi, vel Legatis ipsius, sive Nunciis extiterunt; pœnis quoque quibuslibet eis pro præmissis, vel aliquo præmissorum debitis, vel quibus sunt obnoxii occasione Ecclesiæ Legatorum, & Nunciorum prædictorum, ac Familiarum eorumdem, & personarum Ecclesiasticarum juxta formam Ecclesiæ absolvas auctoritate nostra; Interdicto in Civitate, & Districtu prædictis propter præmissa posito relaxato. Injungens nihilominus eidem Communi pœnitentiam publicam, ad quam devote recipiendam se obtulit, & humiliter peragendam. Ad hæc omnia privilegia prædicto Communi a Prædecessoribus nostris Romanis Pontificibus, aut ab eodem Friderico, antequam in eum esset sententia depositionis promulgata, sive a quibuscumque Imperatoribus Romanorum concessa, etiamsi eorum aliquibus per Ecclesiam eamdem occasione præmissorum privati fuerint, sibi auctoritate nostra confirmes sine Juris præjudicio alieni. Contradictores autem, si qui fuerint, vel rebelles monitione præmissa per censuram Ecclesiasticam appellatione remota compescendoh.
Datum Laterani Kalendis Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXXIII., pp.213-214
-
(a) Fr. Mansueto: De Castellione Aretino ex Mariano Florentino Mss. apud Waddingum ad annum 1244. num. 21., ubi tamen errat in anno reconciliationis Pisanorum cum Eccles. Latuit Raynaldum in Annal. Eccles. hæc Pisanorum ad Pontificem, & Pontificis ad illos legatio; sed ad annum 1258. num. 13. habet Pontificem in Angliam ad Henricum Regem ablegasse Fr. Mansuetum pro recuperando de manibus Manfredi Principis Regno Siciliæ, quod jam Edmundo Regis filio detulerat, idque ex Parisio. Quo factum, ut ipse tunc ad S. Galliæ Regem, non autem iste ad eum in Italiam peregrinus accederet, ut quidam detorte scripserunt; utpote S. Regis familiaris, a quo scribit vetus auctor Barthol. Pisanus Conform. xi. in loco Castellionis Aretini eum accepisse dono partem Spinæ Coronæ Redemptoris nostri; ac vitæ sanctitate, miraculisque etiam clarum extitisse: omnium tamen primus, & coævus de eo scripsit Fr. Salimbene Parmen. in Chron. Mss. p. 225., ubi asserit, anno 1238. eum extasse Fani, quo tempore ibi ipse annum probationis, ac tyrocinii in Religione agebat: additque fuisse eundem postea Lectorem (nunc studiorum, Gymnasiique Regentem appellant) & hominem valoris in Ordine.
-
(b) Nobis supplicarunt: Ex quo enim Pisani Friderico II. Imp. anathemate perculso adhæserunt, ejusdem pœnæ participes effecti, & ab Ecclesia segregati nonnisi hoc anno supplices ad eamdem accesserunt per nuncios.
-
(c) In Galeis capti fuerunt: Anno 1241., cum ad Rom. Concilium vocati venirent, a Pisanis in mari Ligustico Classi Friderici Imp. unitis.
-
(d) Quoddam Hospitale: Hoc autem insequenti anno constructum fuisse sub nomine Alexandri Papæ refert supra laudatus Ughellus; ac titulo S. Spiritus, institutoque S. Augustini anno 1259. Pontifex privilegio donavit, quod legitur apud cit. Autorem.
-
(e) Libras Pis. parvorum: Sic illis temporibus parvorum Venetorum, parvorum Turonensium, Bononiensium &c. occurrunt, uti & minutorum idest denariorum; quorum tamen valorem non expressit Autor Glossarii mediæ, & infimæ latinitatis; sed nec omnes imo perpaucas Civitatum monetarum voces, uti libras Pisanas, quarum duodecim non constituere tres Ducatos testatus est Alexander PP. VI. in Bulla 156. apud to. 4. Bullarii Ord. Prædicat. anno 1501. data pro Monasterio S. Pauli ad Hortum Pisan., sed longe distat hoc tempus ab illo.
-
(f) Defensioni: Subde Romani Pontificis.
-
(g) Capitularibus: Idest Statutorum libro.
-
(h) Compescendo: Hujus Legationis a Fr. Mansueto obitæ, & Hospitalis a Pisanis constructi fit mentio in aliis hujus Pontificis litteris ad eumdem Fr. Mansuetum datis anno 1260. die 16. Februar. incip.: Dilecti filii Prior &c. quæ infra dabuntur; & hoc anno 1257. in epist. 378. Oblata nobis &c. die 3. Novembris scripta, ut infra.