« bullarium-franciscanum-1287 »


Description

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Concedit, ut sine cujusquam licentia Fratres ab Ordine constituti Theologiam docere valeant in Conventibus Ordinis. (Ex Autographo Archivi Conventus S. Francisci Colonien.)

  •  
    Anno 1257. die 28. Martii.

  •  
    1257


  •  

    ALEXANDER &c.

    Dilectis filiis ... Generali, & Ministris Provincialibus, ac aliis Fratribus Ord. Minorum Sal., & Apost. Bened.

    Exultante spiritu frequenter advertimus, quod status Ecclesiæ generalis per vestræ prædicationis, ac doctrinæ salutaris instantiam, Divina gratia sufficiente, multipliciter illustratur. Ex hac siquidem procedit, quod Nos ad illa omnia esse prompti delectamur, & faciles, per quæ vos præcones Divini Nominis in declaranda Fidei scientia, & roboranda operum disciplina vestri desiderii sanctitate perficere valeatis. Hinc est, quod Nos devotioni vestræ præsentium auctoritate concedimus; ut singuli Fratres de Ordine vestro, quos secundum Constitutiones ipsius Ordinisa Conventibus vestris deputandos duxeritis in Lectoresb, sine cujusquam alterius licentia libere in Domibus prædicti Ordinis legere, ac docere valeant in Theologica facultatec; illis locis exceptis, in quibus viget studium generaled; ac etiam quilibet in facultate ipsa docturus solemniter incipere consuevit. Nulli ergo &c. concessionis &c. Si quis &c.

    Datum Laterani v. Kalendas Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Tertioe.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXVII., pp.208-209

  •  
    (a) Constitutiones ipsius Ordinis: Quæ, & quibus in Comitiis conditæ, nemo nobis tradidit.
  •  
    (b) In Lectores: Qui cursu temporis Regentes dici cœperunt.
  •  
    (c) In Theologica facutate: Nam in Philosophica, ac disciplinis liberalibus cuique liberum erat.
  •  
    (d) Studium generale: Nempe Gymnasium, seu Academia, uti Parisiis, Oxonii, Bononiæ, Patavii &c.
  •  
    (e) Idem privilegium concessum fuit hoc anno die 25. Martii Ordini Prædicatorum ex Bulla 150. Alex. IV. in Bullario dicti Ordinis tomo 1.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153200 (bullarium-franciscanum-1287), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153200 (mise à jour : 26/01/2021).