Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Indulgentiam impertitur Fratribus, & aliis ad Comitia Provincialia officii sui causa accedentibus. (Ex Reges. Vatic. apud Authorem Supplementi ad Annales Minor. Waddingi sub anno 1257. n. 2.)
-
Anno 1257. die 26. Februarii.
-
1257
-
ALEXANDER &c.
Dilectis filiis ... Ministroa , & Fratribus Minoribus Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Licet corporalium laborum incommoda; quæ propter Christum &c.b Cum igitur de diversis locis Fratres vestri Ordinis ad Provinciale Capitulum accedendo diversas experiantur angustias, diversosque labores; Nos ad eos facile perferendos, ipsorumque Fratrum humeros volentes fieri adjectione alicujus præmii fortiores, universis personis dicti Ordinis, & aliis vere pœnitentibus, & confessis ad Provinciale Capitulum ipsius Ordinis, quod pro tempore celebrabitur, accedentibus annuatim de Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi centum dies de injunctis sibi pœnitentiis misericorditer relaxamus.
Datum Laterani iv. Kalendas Martii, Pontificatus Nostri Anno Tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCI., pp.198-199
-
(a) Ministro: Generali, qui non raro cogere solet, & interesse etiam Provinciarum Comitiis.
-
(b) Propter Christum &c.: Vide diploma præcedens pro Capitulo generali.